De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  2. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  3. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  4. invenies tamen inter se differre figuris.
  5. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  6. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  7. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  8. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  9. turicremas propter mactatus concidit aras
  10. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  11. at mater viridis saltus orbata peragrans
  12. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  13. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  14. conspicere amissum fetum, completque querellis
  15. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  16. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  17. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  18. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  19. oblectare animum subitamque avertere curam,
  20. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  21. derivare queunt animum curaque levare;
  22. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  23. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  24. cornigeras norunt matres agnique petulci
  25. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  26. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  27. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  28. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  29. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  30. concharumque genus parili ratione videmus
  31. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  32. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  33. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  34. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  35. unius ad certam formam primordia rerum,
  36. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  37. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  38. quare fulmineus multo penetralior ignis
  39. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  40. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  41. subtilem magis e parvis constare figuris
  42. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  43. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  44. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  45. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  46. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  47. et quamvis subito per colum vina videmus
  48. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  49. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  50. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  51. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  52. inter se possint primordia singula quaeque
  53. singula per cuiusque foramina permanare.
  54. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  55. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  56. at contra taetra absinthi natura ferique
  57. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  58. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  59. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  60. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  61. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  62. proptereaque solere vias rescindere nostris
  63. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  64. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  65. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  66. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  67. horrorem constare elementis levibus aeque
  68. ac musaea mele, per chordas organici quae
  69. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  70. neu simili penetrare putes primordia forma
  71. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  72. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  73. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  74. neve bonos rerum simili constare colores
  75. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  76. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  77. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  78. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  79. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  80. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  81. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  82. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  83. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  84. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  85. titillare magis sensus quam laedere possint,
  86. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  87. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  88. dissimili dentata modo conpungere sensus
  89. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  90. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  91. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  92. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  93. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  94. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  95. semina confundunt inter se concita sensum;
  96. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  97. tute tibi partem ferias atque experiare.
  98. qua propter longe formas distare necessest
  99. principiis, varios quae possint edere sensus.
  100. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  101. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  102. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  103. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  104. prima acie constant ictus contemnere sueta
  105. et validi silices ac duri robora ferri
  106. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  107. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  108. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  109. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  110. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  111. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  112. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  113. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  114. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  115. at non esse tamen perplexis indupedita,
  116. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  117. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  118. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  119. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  120. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  121. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  122. * * *
  123. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  124. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  125. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  126. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  127. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  128. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  129. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  130. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  131. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  132. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  133. linquit enim supera taetri primordia viri,
  134. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  135. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  136. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  137. finita variare figurarum ratione.
  138. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  139. esse infinito debebunt corporis auctu.
  140. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  141. corporis inter se multum variare figurae
  142. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  143. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  144. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  145. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  146. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  147. formai speciem totius corporis eius,
  148. quod super est, si forte voles variare figuras,
  149. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  150. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  151. si tu forte voles etiam variare figuras.
  152. ergo formarum novitatem corporis augmen
  153. subsequitur. quare non est ut credere possis
  154. esse infinitis distantia semina formis,
  155. ne quaedam cogas inmani maximitate
  156. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  157. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  158. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  159. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  160. saecla novo rerum superata colore iacerent
  161. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  162. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  163. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  164. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  165. cedere item retro possent in deteriores
  166. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  167. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  168. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  169. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  170. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  171. materiem quoque finitis differe figuris.
  172. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  173. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  174. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  175. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  176. ergo finita distant ratione creata,
  177. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  178. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  179. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  180. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  181. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  182. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  183. formarum finita, necesse est quae similes sint
  184. esse infinitas aut summam materiai
  185. finitam constare, id quod non esse probavi.
  186. * * *
  187. versibus ostendam corpuscula materiai
  188. ex infinito summam rerum usque tenere
  189. undique protelo plagarum continuato.
  190. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  191. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  192. at regione locoque alio terrisque remotis
  193. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  194. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  195. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  196. milibus e multis vallo munitur eburno,
  197. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  198. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  199. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  200. unica res quaedem nativo corpore sola,
  201. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  202. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  203. unde ea progigni possit concepta, creari
  204. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  205. quippe etenim sumant alii finita per omne
  206. corpora iactari unius genitalia rei,
  207. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt