De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  2. quippe etenim sumant alii finita per omne
  3. corpora iactari unius genitalia rei,
  4. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  5. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  6. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  7. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  8. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  9. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  10. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  11. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  12. infidi maris insidias virisque dolumque
  13. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  14. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  15. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  16. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  17. disiectare aestus diversi materiai,
  18. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  19. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  20. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  21. et res progigni et genitas procrescere posse.
  22. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  23. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  24. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  25. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  26. nec porro rerum genitales auctificique
  27. motus perpetuo possunt servare creata.
  28. sic aequo geritur certamine principiorum
  29. ex infinito contractum tempore bellum.
  30. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  31. et superantur item. miscetur funere vagor,
  32. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  33. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  34. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  35. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  36. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  37. convenit et memori mandatum mente tenere,
  38. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  39. quod genere ex uno consistat principiorum,
  40. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  41. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  42. atque potestates, ita plurima principiorum
  43. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  44. Principio tellus habet in se corpora prima,
  45. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  46. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  47. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  48. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  49. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta