De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quaedam cogas inmani maximitate
  2. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  3. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  4. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  5. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  6. saecla novo rerum superata colore iacerent
  7. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  8. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  9. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  10. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  11. cedere item retro possent in deteriores
  12. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  13. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  14. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  15. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  16. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  17. materiem quoque finitis differe figuris.
  18. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  19. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  20. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  21. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  22. ergo finita distant ratione creata,
  23. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  24. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  25. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  26. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  27. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  28. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  29. formarum finita, necesse est quae similes sint
  30. esse infinitas aut summam materiai
  31. finitam constare, id quod non esse probavi.
  32. * * *
  33. versibus ostendam corpuscula materiai
  34. ex infinito summam rerum usque tenere
  35. undique protelo plagarum continuato.
  36. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  37. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  38. at regione locoque alio terrisque remotis
  39. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  40. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  41. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  42. milibus e multis vallo munitur eburno,
  43. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  44. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  45. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  46. unica res quaedem nativo corpore sola,
  47. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  48. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  49. unde ea progigni possit concepta, creari