De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  2. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  3. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  4. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  5. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  6. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  7. non radii solis neque lucida tela diei
  8. discutiant, sed naturae species ratioque.
  9. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  10. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  11. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  12. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  13. expediam: tu te dictis praebere memento.
  14. nam certe non inter se stipata cohaeret
  15. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  16. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  17. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  18. cum tamen incolumis videatur summa manere
  19. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  20. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  21. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  22. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  23. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  24. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  25. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  26. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  27. Si cessare putas rerum primordia posse
  28. cessandoque novos rerum progignere motus,
  29. avius a vera longe ratione vagaris.
  30. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  31. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  32. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  33. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  34. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  35. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  36. et quo iactari magis omnia materiai
  37. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  38. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  39. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  40. inmensumque patere in cunctas undique partis
  41. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  42. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  43. reddita corporibus primis per inane profundum,
  44. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  45. partim intervallis magnis confulta resultant,
  46. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  47. et quae cumque magis condenso conciliatu
  48. exiguis intervallis convecta resultant,
  49. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  50. haec validas saxi radices et fera ferri
  51. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  52. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  53. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  54. in magnis intervallis; haec aera rarum
  55. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  56. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  57. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  58. consociare etiam motus potuere recepta.
  59. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  60. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  61. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  62. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  63. multa minuta modis multis per inane videbis
  64. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  65. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  66. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  67. conciliis et discidiis exercita crebris;
  68. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  69. quale sit in magno iactari semper inani.
  70. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  71. exemplare dare et vestigia notitiai.
  72. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  73. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  74. quod tales turbae motus quoque materiai
  75. significant clandestinos caecosque subesse.
  76. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  77. commutare viam retroque repulsa reverti
  78. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  79. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  80. prima moventur enim per se primordia rerum,
  81. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  82. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  83. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  84. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  85. sic a principiis ascendit motus et exit
  86. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  87. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus