De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  2. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  3. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  4. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  5. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  6. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  7. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  8. convestire sua perfundens omnia luce,
  9. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  10. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  11. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  12. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  13. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  14. sed complexa meant inter se conque globata;
  15. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  16. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  17. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  18. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  19. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  20. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  21. debent ni mirum praecellere mobilitate
  22. et multo citius ferri quam lumina solis
  23. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  24. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  25. * * *
  26. nec persectari primordia singula quaeque,
  27. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  28. At quidam contra haec, ignari materiai,
  29. naturam non posse deum sine numine reddunt
  30. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  31. tempora mutare annorum frugesque creare
  32. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  33. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  34. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  35. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  36. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  37. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  38. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  39. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  40. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  41. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  42. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  43. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  44. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  45. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  46. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  47. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  48. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  49. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  50. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  51. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  52. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  53. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  54. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  55. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  56. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  57. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  58. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  59. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  60. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  61. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  62. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  63. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  64. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  65. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  66. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  67. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  68. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  69. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  70. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  71. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  72. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  73. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  74. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  75. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  76. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  77. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  78. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  79. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  80. incertisque locis spatio depellere paulum,
  81. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  82. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  83. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  84. nec foret offensus natus nec plaga creata
  85. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  86. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  87. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,