De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  2. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  3. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  4. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  5. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  6. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  7. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  8. non radii solis neque lucida tela diei
  9. discutiant, sed naturae species ratioque.
  10. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  11. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  12. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  13. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  14. expediam: tu te dictis praebere memento.
  15. nam certe non inter se stipata cohaeret
  16. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  17. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  18. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  19. cum tamen incolumis videatur summa manere
  20. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  21. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  22. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  23. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  24. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  25. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  26. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  27. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  28. Si cessare putas rerum primordia posse
  29. cessandoque novos rerum progignere motus,
  30. avius a vera longe ratione vagaris.
  31. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  32. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  33. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  34. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  35. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  36. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  37. et quo iactari magis omnia materiai
  38. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  39. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  40. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  41. inmensumque patere in cunctas undique partis
  42. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  43. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  44. reddita corporibus primis per inane profundum,
  45. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  46. partim intervallis magnis confulta resultant,
  47. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  48. et quae cumque magis condenso conciliatu
  49. exiguis intervallis convecta resultant,
  50. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  51. haec validas saxi radices et fera ferri
  52. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  53. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  54. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  55. in magnis intervallis; haec aera rarum
  56. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  57. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  58. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  59. consociare etiam motus potuere recepta.
  60. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  61. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  62. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  63. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  64. multa minuta modis multis per inane videbis
  65. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  66. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  67. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  68. conciliis et discidiis exercita crebris;
  69. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  70. quale sit in magno iactari semper inani.
  71. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  72. exemplare dare et vestigia notitiai.
  73. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  74. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  75. quod tales turbae motus quoque materiai
  76. significant clandestinos caecosque subesse.
  77. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  78. commutare viam retroque repulsa reverti
  79. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  80. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  81. prima moventur enim per se primordia rerum,
  82. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  83. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  84. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  85. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  86. sic a principiis ascendit motus et exit
  87. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  88. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  89. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  90. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  91. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  92. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  93. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  94. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  95. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  96. convestire sua perfundens omnia luce,
  97. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  98. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  99. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  100. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  101. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  102. sed complexa meant inter se conque globata;
  103. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  104. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  105. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  106. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  107. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  108. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  109. debent ni mirum praecellere mobilitate
  110. et multo citius ferri quam lumina solis
  111. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  112. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  113. * * *
  114. nec persectari primordia singula quaeque,
  115. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  116. At quidam contra haec, ignari materiai,
  117. naturam non posse deum sine numine reddunt
  118. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  119. tempora mutare annorum frugesque creare
  120. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  121. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  122. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  123. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  124. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  125. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  126. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  127. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  128. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  129. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  130. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  131. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  132. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  133. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  134. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  135. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  136. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  137. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  138. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  139. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  140. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  141. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  142. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  143. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  144. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  145. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  146. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  147. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  148. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  149. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  150. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  151. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  152. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  153. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  154. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  155. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  156. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  157. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  158. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  159. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  160. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  161. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  162. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  163. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  164. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  165. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  166. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  167. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  168. incertisque locis spatio depellere paulum,
  169. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  170. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  171. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  172. nec foret offensus natus nec plaga creata
  173. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  174. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  175. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  176. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  177. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  178. avius a vera longe ratione recedit.
  179. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  180. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  181. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  182. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  183. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  184. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  185. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  186. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  187. omnia qua propter debent per inane quietum
  188. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  189. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  190. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  191. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  192. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  193. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  194. obliquos videamur et id res vera refutet.
  195. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  196. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  197. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  198. sed nihil omnino recta regione viai
  199. declinare quis est qui possit cernere sese?
  200. Denique si semper motu conectitur omnis
  201. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  202. nec declinando faciunt primordia motus
  203. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  204. ex infinito ne causam causa sequatur,
  205. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  206. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  207. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  208. declinamus item motus nec tempore certo
  209. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  210. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  211. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  212. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  213. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  214. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  215. omnis enim totum per corpus materiai
  216. copia conciri debet, concita per artus
  217. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  218. ut videas initum motus a corde creari
  219. ex animique voluntate id procedere primum,
  220. inde dari porro per totum corpus et artus.
  221. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  222. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  223. nam tum materiem totius corporis omnem
  224. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  225. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  226. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  227. pellat et invitos cogat procedere saepe
  228. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  229. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  230. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  231. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  232. et proiecta refrenatur retroque residit.
  233. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  234. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  235. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  236. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  237. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  238. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  239. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  240. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  241. id facit exiguum clinamen principiorum
  242. nec regione loci certa nec tempore certo.
  243. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  244. copia nec porro maioribus intervallis;
  245. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  246. qua propter quo nunc in motu principiorum
  247. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  248. et post haec semper simili ratione ferentur,
  249. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  250. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  251. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  252. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  253. nam neque quo possit genus ullum materiai
  254. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  255. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  256. naturam rerum mutare et vertere motus.
  257. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  258. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  259. summa tamen summa videatur stare quiete,
  260. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  261. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  262. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  263. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  264. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  265. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  266. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  267. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  268. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  269. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  270. omnia quae nobis longe confusa videntur
  271. et velut in viridi candor consistere colli.
  272. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  273. camporum complent belli simulacra cientes,
  274. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  275. aere renidescit tellus supterque virum vi
  276. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  277. icti reiectant voces ad sidera mundi
  278. et circum volitant equites mediosque repente
  279. tramittunt valido quatientes impete campos;
  280. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  281. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  282. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  283. qualia sint et quam longe distantia formis,
  284. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  285. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  286. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  287. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  288. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  289. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  290. esse pari filo similique adfecta figura.
  291. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  292. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  293. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  294. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  295. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  296. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  297. invenies tamen inter se differre figuris.
  298. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  299. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  300. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  301. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  302. turicremas propter mactatus concidit aras
  303. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  304. at mater viridis saltus orbata peragrans
  305. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  306. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  307. conspicere amissum fetum, completque querellis
  308. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  309. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  310. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  311. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  312. oblectare animum subitamque avertere curam,
  313. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  314. derivare queunt animum curaque levare;
  315. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  316. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  317. cornigeras norunt matres agnique petulci
  318. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  319. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  320. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  321. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  322. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  323. concharumque genus parili ratione videmus
  324. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  325. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  326. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  327. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  328. unius ad certam formam primordia rerum,
  329. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  330. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  331. quare fulmineus multo penetralior ignis
  332. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  333. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  334. subtilem magis e parvis constare figuris
  335. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  336. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  337. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  338. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  339. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  340. et quamvis subito per colum vina videmus
  341. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  342. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  343. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  344. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  345. inter se possint primordia singula quaeque
  346. singula per cuiusque foramina permanare.
  347. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  348. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  349. at contra taetra absinthi natura ferique
  350. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  351. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  352. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  353. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  354. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  355. proptereaque solere vias rescindere nostris
  356. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  357. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  358. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  359. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  360. horrorem constare elementis levibus aeque
  361. ac musaea mele, per chordas organici quae
  362. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  363. neu simili penetrare putes primordia forma
  364. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  365. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  366. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  367. neve bonos rerum simili constare colores
  368. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  369. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  370. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  371. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  372. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  373. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  374. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  375. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  376. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  377. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  378. titillare magis sensus quam laedere possint,
  379. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  380. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  381. dissimili dentata modo conpungere sensus
  382. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  383. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  384. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  385. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  386. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  387. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  388. semina confundunt inter se concita sensum;
  389. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  390. tute tibi partem ferias atque experiare.