De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter longe formas distare necessest
  2. principiis, varios quae possint edere sensus.
  3. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  4. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  5. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  6. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  7. prima acie constant ictus contemnere sueta
  8. et validi silices ac duri robora ferri
  9. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  10. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  11. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  12. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  13. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  14. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  15. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  16. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  17. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  18. at non esse tamen perplexis indupedita,
  19. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  20. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  21. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  22. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  23. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  24. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  25. * * *
  26. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  27. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  28. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  29. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  30. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  31. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  32. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  33. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  34. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  35. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  36. linquit enim supera taetri primordia viri,
  37. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  38. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  39. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  40. finita variare figurarum ratione.
  41. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  42. esse infinito debebunt corporis auctu.
  43. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  44. corporis inter se multum variare figurae
  45. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  46. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  47. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  48. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  49. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  50. formai speciem totius corporis eius,
  51. quod super est, si forte voles variare figuras,
  52. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  53. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  54. si tu forte voles etiam variare figuras.
  55. ergo formarum novitatem corporis augmen
  56. subsequitur. quare non est ut credere possis
  57. esse infinitis distantia semina formis,
  58. ne quaedam cogas inmani maximitate
  59. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  60. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  61. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  62. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  63. saecla novo rerum superata colore iacerent
  64. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  65. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  66. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  67. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  68. cedere item retro possent in deteriores
  69. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  70. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  71. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  72. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  73. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  74. materiem quoque finitis differe figuris.
  75. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  76. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  77. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  78. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  79. ergo finita distant ratione creata,
  80. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  81. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  82. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  83. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  84. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  85. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  86. formarum finita, necesse est quae similes sint
  87. esse infinitas aut summam materiai
  88. finitam constare, id quod non esse probavi.
  89. * * *
  90. versibus ostendam corpuscula materiai
  91. ex infinito summam rerum usque tenere
  92. undique protelo plagarum continuato.
  93. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  94. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  95. at regione locoque alio terrisque remotis
  96. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  97. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  98. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  99. milibus e multis vallo munitur eburno,
  100. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  101. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  102. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  103. unica res quaedem nativo corpore sola,
  104. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  105. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  106. unde ea progigni possit concepta, creari
  107. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  108. quippe etenim sumant alii finita per omne
  109. corpora iactari unius genitalia rei,
  110. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  111. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  112. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  113. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  114. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  115. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  116. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  117. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  118. infidi maris insidias virisque dolumque
  119. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  120. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  121. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  122. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  123. disiectare aestus diversi materiai,
  124. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  125. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  126. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  127. et res progigni et genitas procrescere posse.
  128. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  129. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  130. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  131. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  132. nec porro rerum genitales auctificique
  133. motus perpetuo possunt servare creata.
  134. sic aequo geritur certamine principiorum
  135. ex infinito contractum tempore bellum.
  136. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  137. et superantur item. miscetur funere vagor,
  138. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  139. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  140. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  141. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  142. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  143. convenit et memori mandatum mente tenere,
  144. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  145. quod genere ex uno consistat principiorum,
  146. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  147. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  148. atque potestates, ita plurima principiorum
  149. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  150. Principio tellus habet in se corpora prima,
  151. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  152. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  153. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  154. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  155. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  156. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  157. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  158. montivago generi possit praebere ferarum.
  159. quare magna deum mater materque ferarum
  160. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  161. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  162. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  163. aeris in spatio magnam pendere docentes
  164. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  165. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  166. officiis debet molliri victa parentum.
  167. muralique caput summum cinxere corona,
  168. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  169. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  170. horrifice fertur divinae matris imago.
  171. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  172. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  173. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  174. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  175. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  176. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  177. significare volunt indignos esse putandos,
  178. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  179. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  180. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  181. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  182. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  183. ingratos animos atque impia pectora volgi
  184. conterrere metu quae possint numine divae.
  185. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  186. munificat tacita mortalis muta salute,
  187. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  188. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  189. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  190. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  191. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  192. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  193. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  194. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  195. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  196. cum pueri circum puerum pernice chorea
  197. armat et in numerum pernice chorea
  198. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  199. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  200. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  201. propterea magnam armati matrem comitantur,
  202. aut quia significant divam praedicere ut armis
  203. ac virtute velint patriam defendere terram
  204. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  205. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  206. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  207. omnis enim per se divom natura necessest
  208. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  209. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  210. nam privata dolore omni, privata periclis,
  211. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  212. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  213. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  214. et quia multarum potitur primordia rerum,
  215. multa modis multis effert in lumina solis.
  216. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  217. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  218. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  219. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  220. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  221. religione animum turpi contingere parcat.
  222. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  223. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  224. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  225. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  226. dissimili vivont specie retinentque parentum
  227. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  228. tanta est in quovis genere herbae materiai
  229. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  230. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  231. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  232. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  233. dissimili perfecta figura principiorum.
  234. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  235. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  236. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  237. scintillasque agere ac late differre favillam.
  238. cetera consimili mentis ratione peragrans
  239. invenies igitur multarum semina rerum
  240. corpore celare et varias cohibere figuras.
  241. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  242. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  243. haec igitur variis debent constare figuris;
  244. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  245. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  246. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  247. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  248. conveniunt et res permixto semine constant.
  249. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  250. multa elementa vides multis communia verbis,
  251. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  252. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  253. non quo multa parum communis littera currat
  254. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  255. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  256. sic aliis in rebus item communia multa
  257. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  258. dissimili tamen inter se consistere summa
  259. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  260. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  261. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  262. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  263. semiferas hominum species existere et altos
  264. inter dum ramos egigni corpore vivo
  265. multaque conecti terrestria membra marinis,
  266. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  267. pascere naturam per terras omniparentis.
  268. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  269. seminibus certis certa genetrice creata
  270. conservare genus crescentia posse videmus.
  271. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  272. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  273. corpora discedunt conexaque convenientis
  274. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  275. reicere in terras naturam, multaque caecis
  276. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  277. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  278. vitalis motus consentire atque imitari.
  279. sed ne forte putes animalia sola teneri
  280. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  281. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  282. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  283. dissimili constare figura principiorum;
  284. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  285. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  286. semina cum porro distent, differre necessust
  287. intervalla vias conexus pondera plagas
  288. concursus motus; quae non animalia solum
  289. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  290. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  291. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  292. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  293. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  294. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  295. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  296. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  297. corpora consimili sint eius tincta colore;
  298. nullus enim color est omnino materiai
  299. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  300. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  301. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  302. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  303. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  304. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  305. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  306. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  307. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  308. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  309. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  310. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  311. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  312. immutabile enim quiddam superare necessest,
  313. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  314. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  315. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  316. proinde colore cave contingas semina rerum,
  317. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  318. Praeterea si nulla coloris principiis est
  319. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  320. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  321. propterea magni quod refert, semina quaeque
  322. cum quibus et quali positura contineantur
  323. et quos inter se dent motus accipiantque,
  324. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  325. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  326. marmoreo fieri possint candore repente,
  327. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  328. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  329. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  330. materies ubi permixta est illius et ordo
  331. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  332. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  333. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  334. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  335. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  336. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  337. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  338. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  339. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  340. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  341. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  342. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  343. aut alio in quovis uno puroque nitore
  344. dissimiles longe inter se variosque colores.
  345. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  346. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  347. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  348. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  349. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  350. principiis rerum non numquam causa colores,
  351. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  352. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  353. quippe etenim multo proclivius exorientur
  354. candida de nullo quam nigro nata colore
  355. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  356. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  357. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  358. scire licet quam sint nullo velata colore;
  359. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  360. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  361. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  362. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  363. quae sita cervices circum collumque coronat;
  364. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  365. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  366. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  367. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  368. consimili mutat ratione obversa colores;
  369. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  370. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  371. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  372. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  373. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  374. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  375. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  376. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  377. sed variis formis variantes edere tactus.
  378. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  379. est natura coloris et omnia principiorum
  380. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  381. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  382. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  383. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  384. ex albis album pinnis iactare colorem
  385. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  386. aut alio quovis uno varioque colore.
  387. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  388. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  389. evanescere paulatim stinguique colorem;
  390. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: