De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  2. formarum finita, necesse est quae similes sint
  3. esse infinitas aut summam materiai
  4. finitam constare, id quod non esse probavi.
  5. * * *
  6. versibus ostendam corpuscula materiai
  7. ex infinito summam rerum usque tenere
  8. undique protelo plagarum continuato.
  9. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  10. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  11. at regione locoque alio terrisque remotis
  12. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  13. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  14. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  15. milibus e multis vallo munitur eburno,
  16. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  17. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  18. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  19. unica res quaedem nativo corpore sola,
  20. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  21. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  22. unde ea progigni possit concepta, creari
  23. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  24. quippe etenim sumant alii finita per omne
  25. corpora iactari unius genitalia rei,
  26. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  27. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  28. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  29. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  30. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  31. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  32. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  33. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  34. infidi maris insidias virisque dolumque
  35. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  36. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  37. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  38. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  39. disiectare aestus diversi materiai,
  40. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  41. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  42. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  43. et res progigni et genitas procrescere posse.
  44. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  45. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  46. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  47. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  48. nec porro rerum genitales auctificique
  49. motus perpetuo possunt servare creata.
  50. sic aequo geritur certamine principiorum
  51. ex infinito contractum tempore bellum.
  52. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  53. et superantur item. miscetur funere vagor,
  54. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  55. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  56. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  57. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  58. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  59. convenit et memori mandatum mente tenere,
  60. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  61. quod genere ex uno consistat principiorum,
  62. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  63. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  64. atque potestates, ita plurima principiorum
  65. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  66. Principio tellus habet in se corpora prima,
  67. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  68. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  69. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  70. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  71. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  72. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  73. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  74. montivago generi possit praebere ferarum.
  75. quare magna deum mater materque ferarum
  76. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  77. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  78. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  79. aeris in spatio magnam pendere docentes
  80. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  81. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  82. officiis debet molliri victa parentum.
  83. muralique caput summum cinxere corona,
  84. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  85. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  86. horrifice fertur divinae matris imago.
  87. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  88. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  89. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  90. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  91. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  92. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  93. significare volunt indignos esse putandos,
  94. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  95. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  96. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  97. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  98. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  99. ingratos animos atque impia pectora volgi
  100. conterrere metu quae possint numine divae.
  101. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  102. munificat tacita mortalis muta salute,
  103. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  104. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  105. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  106. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  107. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  108. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  109. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  110. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  111. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  112. cum pueri circum puerum pernice chorea
  113. armat et in numerum pernice chorea
  114. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  115. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  116. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  117. propterea magnam armati matrem comitantur,
  118. aut quia significant divam praedicere ut armis
  119. ac virtute velint patriam defendere terram
  120. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  121. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  122. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  123. omnis enim per se divom natura necessest
  124. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  125. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  126. nam privata dolore omni, privata periclis,
  127. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  128. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  129. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  130. et quia multarum potitur primordia rerum,
  131. multa modis multis effert in lumina solis.
  132. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  133. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  134. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  135. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  136. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  137. religione animum turpi contingere parcat.
  138. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  139. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  140. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  141. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  142. dissimili vivont specie retinentque parentum
  143. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  144. tanta est in quovis genere herbae materiai
  145. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  146. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  147. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  148. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  149. dissimili perfecta figura principiorum.
  150. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  151. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  152. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  153. scintillasque agere ac late differre favillam.
  154. cetera consimili mentis ratione peragrans
  155. invenies igitur multarum semina rerum
  156. corpore celare et varias cohibere figuras.
  157. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  158. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  159. haec igitur variis debent constare figuris;
  160. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  161. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  162. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  163. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  164. conveniunt et res permixto semine constant.
  165. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  166. multa elementa vides multis communia verbis,
  167. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  168. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  169. non quo multa parum communis littera currat
  170. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  171. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  172. sic aliis in rebus item communia multa
  173. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  174. dissimili tamen inter se consistere summa
  175. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  176. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  177. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  178. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  179. semiferas hominum species existere et altos
  180. inter dum ramos egigni corpore vivo
  181. multaque conecti terrestria membra marinis,
  182. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  183. pascere naturam per terras omniparentis.
  184. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  185. seminibus certis certa genetrice creata
  186. conservare genus crescentia posse videmus.
  187. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  188. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  189. corpora discedunt conexaque convenientis
  190. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  191. reicere in terras naturam, multaque caecis
  192. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  193. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  194. vitalis motus consentire atque imitari.
  195. sed ne forte putes animalia sola teneri
  196. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  197. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  198. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  199. dissimili constare figura principiorum;
  200. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  201. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  202. semina cum porro distent, differre necessust
  203. intervalla vias conexus pondera plagas
  204. concursus motus; quae non animalia solum
  205. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  206. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  207. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  208. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  209. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  210. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  211. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  212. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  213. corpora consimili sint eius tincta colore;
  214. nullus enim color est omnino materiai
  215. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  216. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  217. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  218. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  219. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  220. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  221. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  222. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  223. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  224. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  225. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  226. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  227. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  228. immutabile enim quiddam superare necessest,
  229. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  230. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  231. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  232. proinde colore cave contingas semina rerum,