De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  2. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  3. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  4. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  5. materiem quoque finitis differe figuris.
  6. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  7. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  8. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  9. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  10. ergo finita distant ratione creata,
  11. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  12. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  13. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  14. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  15. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  16. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  17. formarum finita, necesse est quae similes sint
  18. esse infinitas aut summam materiai
  19. finitam constare, id quod non esse probavi.
  20. * * *
  21. versibus ostendam corpuscula materiai
  22. ex infinito summam rerum usque tenere
  23. undique protelo plagarum continuato.
  24. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  25. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  26. at regione locoque alio terrisque remotis
  27. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  28. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  29. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  30. milibus e multis vallo munitur eburno,
  31. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  32. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  33. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  34. unica res quaedem nativo corpore sola,
  35. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  36. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  37. unde ea progigni possit concepta, creari
  38. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  39. quippe etenim sumant alii finita per omne
  40. corpora iactari unius genitalia rei,
  41. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  42. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  43. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  44. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  45. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  46. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  47. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  48. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  49. infidi maris insidias virisque dolumque
  50. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  51. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  52. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  53. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  54. disiectare aestus diversi materiai,
  55. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  56. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  57. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  58. et res progigni et genitas procrescere posse.
  59. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  60. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  61. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  62. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  63. nec porro rerum genitales auctificique
  64. motus perpetuo possunt servare creata.
  65. sic aequo geritur certamine principiorum
  66. ex infinito contractum tempore bellum.
  67. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  68. et superantur item. miscetur funere vagor,
  69. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  70. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  71. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  72. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  73. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  74. convenit et memori mandatum mente tenere,
  75. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  76. quod genere ex uno consistat principiorum,
  77. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  78. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  79. atque potestates, ita plurima principiorum
  80. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  81. Principio tellus habet in se corpora prima,
  82. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  83. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  84. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  85. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  86. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  87. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  88. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  89. montivago generi possit praebere ferarum.
  90. quare magna deum mater materque ferarum
  91. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  92. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  93. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  94. aeris in spatio magnam pendere docentes
  95. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  96. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  97. officiis debet molliri victa parentum.
  98. muralique caput summum cinxere corona,
  99. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  100. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  101. horrifice fertur divinae matris imago.
  102. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  103. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  104. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  105. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  106. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  107. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  108. significare volunt indignos esse putandos,
  109. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  110. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  111. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  112. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  113. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  114. ingratos animos atque impia pectora volgi
  115. conterrere metu quae possint numine divae.
  116. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  117. munificat tacita mortalis muta salute,
  118. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  119. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  120. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  121. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  122. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  123. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  124. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  125. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  126. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  127. cum pueri circum puerum pernice chorea
  128. armat et in numerum pernice chorea
  129. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  130. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  131. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  132. propterea magnam armati matrem comitantur,
  133. aut quia significant divam praedicere ut armis
  134. ac virtute velint patriam defendere terram
  135. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  136. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  137. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  138. omnis enim per se divom natura necessest
  139. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  140. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  141. nam privata dolore omni, privata periclis,
  142. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  143. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  144. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  145. et quia multarum potitur primordia rerum,
  146. multa modis multis effert in lumina solis.
  147. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  148. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  149. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  150. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  151. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  152. religione animum turpi contingere parcat.
  153. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  154. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  155. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  156. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  157. dissimili vivont specie retinentque parentum
  158. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  159. tanta est in quovis genere herbae materiai
  160. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  161. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  162. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  163. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  164. dissimili perfecta figura principiorum.
  165. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  166. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  167. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  168. scintillasque agere ac late differre favillam.
  169. cetera consimili mentis ratione peragrans
  170. invenies igitur multarum semina rerum
  171. corpore celare et varias cohibere figuras.
  172. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  173. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  174. haec igitur variis debent constare figuris;
  175. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  176. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  177. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  178. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  179. conveniunt et res permixto semine constant.
  180. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  181. multa elementa vides multis communia verbis,