De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tramittunt valido quatientes impete campos;
  2. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  3. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  4. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  5. qualia sint et quam longe distantia formis,
  6. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  7. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  8. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  9. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  10. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  11. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  12. esse pari filo similique adfecta figura.
  13. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  14. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  15. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  16. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  17. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  18. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  19. invenies tamen inter se differre figuris.
  20. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  21. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  22. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  23. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  24. turicremas propter mactatus concidit aras
  25. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  26. at mater viridis saltus orbata peragrans
  27. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  28. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  29. conspicere amissum fetum, completque querellis
  30. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  31. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  32. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  33. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  34. oblectare animum subitamque avertere curam,
  35. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  36. derivare queunt animum curaque levare;
  37. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  38. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  39. cornigeras norunt matres agnique petulci
  40. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  41. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  42. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  43. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  44. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  45. concharumque genus parili ratione videmus
  46. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  47. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  48. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  49. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  50. unius ad certam formam primordia rerum,
  51. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  52. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  53. quare fulmineus multo penetralior ignis
  54. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  55. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  56. subtilem magis e parvis constare figuris
  57. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  58. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  59. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  60. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  61. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  62. et quamvis subito per colum vina videmus
  63. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  64. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  65. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  66. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  67. inter se possint primordia singula quaeque
  68. singula per cuiusque foramina permanare.
  69. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  70. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  71. at contra taetra absinthi natura ferique
  72. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  73. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  74. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  75. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  76. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  77. proptereaque solere vias rescindere nostris
  78. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  79. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  80. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  81. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  82. horrorem constare elementis levibus aeque
  83. ac musaea mele, per chordas organici quae
  84. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  85. neu simili penetrare putes primordia forma
  86. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  87. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  88. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  89. neve bonos rerum simili constare colores
  90. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  91. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  92. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  93. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  94. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  95. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  96. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  97. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  98. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  99. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  100. titillare magis sensus quam laedere possint,
  101. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  102. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  103. dissimili dentata modo conpungere sensus
  104. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  105. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  106. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  107. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  108. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  109. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  110. semina confundunt inter se concita sensum;
  111. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  112. tute tibi partem ferias atque experiare.
  113. qua propter longe formas distare necessest
  114. principiis, varios quae possint edere sensus.
  115. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  116. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  117. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  118. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  119. prima acie constant ictus contemnere sueta
  120. et validi silices ac duri robora ferri
  121. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  122. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  123. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  124. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  125. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  126. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  127. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  128. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  129. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  130. at non esse tamen perplexis indupedita,
  131. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  132. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  133. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  134. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  135. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  136. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  137. * * *
  138. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  139. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  140. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  141. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  142. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  143. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  144. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  145. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  146. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  147. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  148. linquit enim supera taetri primordia viri,
  149. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  150. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  151. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  152. finita variare figurarum ratione.
  153. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  154. esse infinito debebunt corporis auctu.
  155. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  156. corporis inter se multum variare figurae
  157. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  158. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  159. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  160. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  161. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  162. formai speciem totius corporis eius,
  163. quod super est, si forte voles variare figuras,
  164. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  165. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  166. si tu forte voles etiam variare figuras.
  167. ergo formarum novitatem corporis augmen
  168. subsequitur. quare non est ut credere possis
  169. esse infinitis distantia semina formis,
  170. ne quaedam cogas inmani maximitate
  171. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  172. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  173. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  174. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  175. saecla novo rerum superata colore iacerent
  176. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  177. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  178. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  179. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  180. cedere item retro possent in deteriores
  181. omnia sic partis, ut diximus in melioris;