De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  2. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  3. saecla novo rerum superata colore iacerent
  4. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  5. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  6. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  7. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  8. cedere item retro possent in deteriores
  9. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  10. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  11. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  12. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  13. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  14. materiem quoque finitis differe figuris.
  15. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  16. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  17. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  18. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  19. ergo finita distant ratione creata,
  20. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  21. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  22. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  23. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  24. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  25. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  26. formarum finita, necesse est quae similes sint
  27. esse infinitas aut summam materiai
  28. finitam constare, id quod non esse probavi.
  29. * * *
  30. versibus ostendam corpuscula materiai
  31. ex infinito summam rerum usque tenere
  32. undique protelo plagarum continuato.
  33. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  34. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  35. at regione locoque alio terrisque remotis
  36. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  37. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  38. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  39. milibus e multis vallo munitur eburno,
  40. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  41. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  42. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  43. unica res quaedem nativo corpore sola,
  44. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  45. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  46. unde ea progigni possit concepta, creari
  47. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  48. quippe etenim sumant alii finita per omne
  49. corpora iactari unius genitalia rei,
  50. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  51. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  52. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  53. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  54. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  55. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  56. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  57. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  58. infidi maris insidias virisque dolumque
  59. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  60. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  61. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  62. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  63. disiectare aestus diversi materiai,
  64. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  65. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  66. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  67. et res progigni et genitas procrescere posse.
  68. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  69. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  70. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  71. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  72. nec porro rerum genitales auctificique
  73. motus perpetuo possunt servare creata.
  74. sic aequo geritur certamine principiorum
  75. ex infinito contractum tempore bellum.
  76. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  77. et superantur item. miscetur funere vagor,
  78. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  79. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  80. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  81. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  82. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  83. convenit et memori mandatum mente tenere,
  84. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  85. quod genere ex uno consistat principiorum,
  86. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  87. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  88. atque potestates, ita plurima principiorum
  89. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  90. Principio tellus habet in se corpora prima,
  91. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  92. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  93. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  94. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  95. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  96. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  97. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  98. montivago generi possit praebere ferarum.
  99. quare magna deum mater materque ferarum
  100. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  101. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  102. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  103. aeris in spatio magnam pendere docentes
  104. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  105. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  106. officiis debet molliri victa parentum.
  107. muralique caput summum cinxere corona,
  108. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  109. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  110. horrifice fertur divinae matris imago.
  111. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  112. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  113. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  114. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  115. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  116. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  117. significare volunt indignos esse putandos,
  118. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  119. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  120. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  121. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  122. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  123. ingratos animos atque impia pectora volgi
  124. conterrere metu quae possint numine divae.
  125. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  126. munificat tacita mortalis muta salute,
  127. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  128. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  129. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  130. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  131. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  132. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  133. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  134. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  135. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  136. cum pueri circum puerum pernice chorea
  137. armat et in numerum pernice chorea
  138. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  139. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  140. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  141. propterea magnam armati matrem comitantur,
  142. aut quia significant divam praedicere ut armis
  143. ac virtute velint patriam defendere terram
  144. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  145. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  146. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  147. omnis enim per se divom natura necessest
  148. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  149. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  150. nam privata dolore omni, privata periclis,
  151. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  152. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  153. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  154. et quia multarum potitur primordia rerum,
  155. multa modis multis effert in lumina solis.
  156. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  157. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  158. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  159. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  160. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  161. religione animum turpi contingere parcat.
  162. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  163. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  164. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  165. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  166. dissimili vivont specie retinentque parentum
  167. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  168. tanta est in quovis genere herbae materiai
  169. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  170. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  171. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  172. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  173. dissimili perfecta figura principiorum.
  174. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  175. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  176. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  177. scintillasque agere ac late differre favillam.
  178. cetera consimili mentis ratione peragrans
  179. invenies igitur multarum semina rerum
  180. corpore celare et varias cohibere figuras.
  181. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  182. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  183. haec igitur variis debent constare figuris;
  184. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  185. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  186. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  187. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  188. conveniunt et res permixto semine constant.
  189. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  190. multa elementa vides multis communia verbis,
  191. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  192. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  193. non quo multa parum communis littera currat
  194. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  195. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  196. sic aliis in rebus item communia multa
  197. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  198. dissimili tamen inter se consistere summa
  199. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  200. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  201. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  202. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  203. semiferas hominum species existere et altos
  204. inter dum ramos egigni corpore vivo
  205. multaque conecti terrestria membra marinis,
  206. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  207. pascere naturam per terras omniparentis.
  208. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  209. seminibus certis certa genetrice creata
  210. conservare genus crescentia posse videmus.
  211. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  212. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  213. corpora discedunt conexaque convenientis
  214. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  215. reicere in terras naturam, multaque caecis
  216. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  217. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  218. vitalis motus consentire atque imitari.
  219. sed ne forte putes animalia sola teneri
  220. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  221. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  222. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  223. dissimili constare figura principiorum;
  224. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  225. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  226. semina cum porro distent, differre necessust
  227. intervalla vias conexus pondera plagas
  228. concursus motus; quae non animalia solum
  229. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  230. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  231. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  232. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  233. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  234. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  235. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  236. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  237. corpora consimili sint eius tincta colore;
  238. nullus enim color est omnino materiai
  239. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  240. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  241. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  242. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  243. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  244. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  245. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  246. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  247. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  248. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  249. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  250. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  251. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  252. immutabile enim quiddam superare necessest,
  253. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  254. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  255. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  256. proinde colore cave contingas semina rerum,
  257. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.