De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obliquos videamur et id res vera refutet.
  2. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  3. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  4. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  5. sed nihil omnino recta regione viai
  6. declinare quis est qui possit cernere sese?
  7. Denique si semper motu conectitur omnis
  8. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  9. nec declinando faciunt primordia motus
  10. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  11. ex infinito ne causam causa sequatur,
  12. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  13. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  14. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  15. declinamus item motus nec tempore certo
  16. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  17. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  18. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  19. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  20. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  21. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  22. omnis enim totum per corpus materiai
  23. copia conciri debet, concita per artus
  24. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  25. ut videas initum motus a corde creari
  26. ex animique voluntate id procedere primum,
  27. inde dari porro per totum corpus et artus.
  28. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  29. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  30. nam tum materiem totius corporis omnem
  31. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  32. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  33. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  34. pellat et invitos cogat procedere saepe
  35. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  36. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  37. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  38. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  39. et proiecta refrenatur retroque residit.
  40. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  41. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  42. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  43. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  44. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  45. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  46. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  47. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  48. id facit exiguum clinamen principiorum
  49. nec regione loci certa nec tempore certo.
  50. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  51. copia nec porro maioribus intervallis;
  52. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  53. qua propter quo nunc in motu principiorum
  54. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  55. et post haec semper simili ratione ferentur,
  56. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  57. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  58. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  59. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  60. nam neque quo possit genus ullum materiai
  61. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  62. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  63. naturam rerum mutare et vertere motus.
  64. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  65. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  66. summa tamen summa videatur stare quiete,
  67. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  68. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  69. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  70. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  71. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  72. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  73. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  74. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  75. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  76. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  77. omnia quae nobis longe confusa videntur
  78. et velut in viridi candor consistere colli.
  79. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  80. camporum complent belli simulacra cientes,
  81. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  82. aere renidescit tellus supterque virum vi
  83. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  84. icti reiectant voces ad sidera mundi
  85. et circum volitant equites mediosque repente
  86. tramittunt valido quatientes impete campos;
  87. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  88. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  89. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  90. qualia sint et quam longe distantia formis,
  91. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  92. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  93. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  94. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  95. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  96. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  97. esse pari filo similique adfecta figura.
  98. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  99. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  100. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  101. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  102. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  103. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  104. invenies tamen inter se differre figuris.
  105. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  106. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  107. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  108. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  109. turicremas propter mactatus concidit aras
  110. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  111. at mater viridis saltus orbata peragrans
  112. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  113. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  114. conspicere amissum fetum, completque querellis
  115. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  116. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  117. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  118. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  119. oblectare animum subitamque avertere curam,
  120. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  121. derivare queunt animum curaque levare;
  122. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  123. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  124. cornigeras norunt matres agnique petulci
  125. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  126. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  127. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  128. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  129. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  130. concharumque genus parili ratione videmus
  131. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  132. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  133. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  134. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  135. unius ad certam formam primordia rerum,
  136. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  137. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  138. quare fulmineus multo penetralior ignis
  139. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  140. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  141. subtilem magis e parvis constare figuris
  142. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  143. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  144. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  145. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  146. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  147. et quamvis subito per colum vina videmus
  148. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  149. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  150. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  151. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  152. inter se possint primordia singula quaeque
  153. singula per cuiusque foramina permanare.
  154. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  155. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  156. at contra taetra absinthi natura ferique
  157. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  158. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  159. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  160. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  161. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  162. proptereaque solere vias rescindere nostris
  163. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  164. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  165. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  166. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  167. horrorem constare elementis levibus aeque
  168. ac musaea mele, per chordas organici quae
  169. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  170. neu simili penetrare putes primordia forma
  171. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  172. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  173. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  174. neve bonos rerum simili constare colores
  175. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  176. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  177. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  178. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  179. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  180. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  181. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  182. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  183. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  184. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  185. titillare magis sensus quam laedere possint,
  186. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  187. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  188. dissimili dentata modo conpungere sensus
  189. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  190. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  191. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  192. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  193. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  194. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  195. semina confundunt inter se concita sensum;
  196. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  197. tute tibi partem ferias atque experiare.
  198. qua propter longe formas distare necessest
  199. principiis, varios quae possint edere sensus.
  200. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  201. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  202. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  203. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  204. prima acie constant ictus contemnere sueta
  205. et validi silices ac duri robora ferri
  206. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  207. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  208. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  209. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  210. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  211. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  212. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  213. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  214. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  215. at non esse tamen perplexis indupedita,
  216. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  217. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  218. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  219. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  220. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  221. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  222. * * *
  223. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  224. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  225. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  226. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  227. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  228. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  229. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  230. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  231. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  232. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  233. linquit enim supera taetri primordia viri,
  234. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  235. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  236. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  237. finita variare figurarum ratione.
  238. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  239. esse infinito debebunt corporis auctu.
  240. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  241. corporis inter se multum variare figurae
  242. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  243. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  244. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  245. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  246. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  247. formai speciem totius corporis eius,
  248. quod super est, si forte voles variare figuras,
  249. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  250. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  251. si tu forte voles etiam variare figuras.
  252. ergo formarum novitatem corporis augmen
  253. subsequitur. quare non est ut credere possis
  254. esse infinitis distantia semina formis,
  255. ne quaedam cogas inmani maximitate
  256. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  257. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens