De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  2. si tu forte voles etiam variare figuras.
  3. ergo formarum novitatem corporis augmen
  4. subsequitur. quare non est ut credere possis
  5. esse infinitis distantia semina formis,
  6. ne quaedam cogas inmani maximitate
  7. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  8. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  9. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  10. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  11. saecla novo rerum superata colore iacerent
  12. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  13. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  14. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  15. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  16. cedere item retro possent in deteriores
  17. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  18. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  19. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  20. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  21. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  22. materiem quoque finitis differe figuris.
  23. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  24. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  25. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  26. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  27. ergo finita distant ratione creata,
  28. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  29. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  30. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  31. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  32. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  33. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  34. formarum finita, necesse est quae similes sint
  35. esse infinitas aut summam materiai
  36. finitam constare, id quod non esse probavi.
  37. * * *
  38. versibus ostendam corpuscula materiai
  39. ex infinito summam rerum usque tenere
  40. undique protelo plagarum continuato.
  41. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  42. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  43. at regione locoque alio terrisque remotis
  44. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  45. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  46. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  47. milibus e multis vallo munitur eburno,
  48. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  49. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  50. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  51. unica res quaedem nativo corpore sola,
  52. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  53. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  54. unde ea progigni possit concepta, creari
  55. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  56. quippe etenim sumant alii finita per omne
  57. corpora iactari unius genitalia rei,
  58. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  59. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  60. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  61. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  62. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  63. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  64. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  65. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  66. infidi maris insidias virisque dolumque
  67. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  68. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  69. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  70. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  71. disiectare aestus diversi materiai,
  72. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  73. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  74. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  75. et res progigni et genitas procrescere posse.
  76. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  77. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  78. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  79. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  80. nec porro rerum genitales auctificique
  81. motus perpetuo possunt servare creata.
  82. sic aequo geritur certamine principiorum
  83. ex infinito contractum tempore bellum.
  84. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  85. et superantur item. miscetur funere vagor,
  86. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  87. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  88. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  89. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  90. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  91. convenit et memori mandatum mente tenere,
  92. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  93. quod genere ex uno consistat principiorum,
  94. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  95. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  96. atque potestates, ita plurima principiorum
  97. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  98. Principio tellus habet in se corpora prima,
  99. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  100. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  101. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  102. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  103. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  104. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  105. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  106. montivago generi possit praebere ferarum.
  107. quare magna deum mater materque ferarum
  108. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  109. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  110. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  111. aeris in spatio magnam pendere docentes
  112. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  113. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  114. officiis debet molliri victa parentum.
  115. muralique caput summum cinxere corona,
  116. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  117. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  118. horrifice fertur divinae matris imago.
  119. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  120. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  121. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  122. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  123. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  124. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,