De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  2. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  3. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  4. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  5. concharumque genus parili ratione videmus
  6. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  7. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  8. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  9. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  10. unius ad certam formam primordia rerum,
  11. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  12. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  13. quare fulmineus multo penetralior ignis
  14. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  15. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  16. subtilem magis e parvis constare figuris
  17. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  18. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  19. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  20. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  21. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  22. et quamvis subito per colum vina videmus
  23. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  24. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  25. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  26. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  27. inter se possint primordia singula quaeque
  28. singula per cuiusque foramina permanare.
  29. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  30. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  31. at contra taetra absinthi natura ferique
  32. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  33. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  34. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  35. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  36. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  37. proptereaque solere vias rescindere nostris
  38. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  39. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  40. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  41. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  42. horrorem constare elementis levibus aeque
  43. ac musaea mele, per chordas organici quae
  44. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  45. neu simili penetrare putes primordia forma
  46. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  47. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  48. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  49. neve bonos rerum simili constare colores
  50. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  51. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  52. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  53. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  54. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  55. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  56. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  57. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  58. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  59. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  60. titillare magis sensus quam laedere possint,
  61. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  62. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  63. dissimili dentata modo conpungere sensus
  64. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  65. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  66. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  67. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  68. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  69. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  70. semina confundunt inter se concita sensum;
  71. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  72. tute tibi partem ferias atque experiare.
  73. qua propter longe formas distare necessest
  74. principiis, varios quae possint edere sensus.
  75. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  76. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  77. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  78. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  79. prima acie constant ictus contemnere sueta
  80. et validi silices ac duri robora ferri
  81. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  82. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  83. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  84. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  85. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  86. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  87. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  88. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  89. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  90. at non esse tamen perplexis indupedita,
  91. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  92. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  93. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  94. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  95. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  96. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  97. * * *
  98. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  99. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  100. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  101. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  102. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  103. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  104. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  105. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  106. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  107. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  108. linquit enim supera taetri primordia viri,
  109. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  110. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  111. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  112. finita variare figurarum ratione.
  113. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  114. esse infinito debebunt corporis auctu.
  115. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  116. corporis inter se multum variare figurae
  117. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  118. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  119. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  120. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  121. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  122. formai speciem totius corporis eius,
  123. quod super est, si forte voles variare figuras,
  124. addendum partis alias erit. inde sequetur,