De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  2. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  3. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  4. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  5. linquit enim supera taetri primordia viri,
  6. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  7. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  8. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  9. finita variare figurarum ratione.
  10. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  11. esse infinito debebunt corporis auctu.
  12. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  13. corporis inter se multum variare figurae
  14. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  15. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  16. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  17. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  18. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  19. formai speciem totius corporis eius,
  20. quod super est, si forte voles variare figuras,
  21. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  22. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  23. si tu forte voles etiam variare figuras.
  24. ergo formarum novitatem corporis augmen
  25. subsequitur. quare non est ut credere possis
  26. esse infinitis distantia semina formis,
  27. ne quaedam cogas inmani maximitate
  28. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  29. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  30. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  31. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  32. saecla novo rerum superata colore iacerent
  33. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  34. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  35. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  36. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  37. cedere item retro possent in deteriores
  38. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  39. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  40. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  41. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  42. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  43. materiem quoque finitis differe figuris.
  44. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  45. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  46. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  47. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  48. ergo finita distant ratione creata,
  49. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  50. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  51. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  52. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  53. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  54. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  55. formarum finita, necesse est quae similes sint
  56. esse infinitas aut summam materiai
  57. finitam constare, id quod non esse probavi.
  58. * * *
  59. versibus ostendam corpuscula materiai
  60. ex infinito summam rerum usque tenere
  61. undique protelo plagarum continuato.
  62. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  63. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  64. at regione locoque alio terrisque remotis
  65. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  66. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  67. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  68. milibus e multis vallo munitur eburno,
  69. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  70. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  71. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  72. unica res quaedem nativo corpore sola,
  73. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  74. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  75. unde ea progigni possit concepta, creari
  76. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  77. quippe etenim sumant alii finita per omne
  78. corpora iactari unius genitalia rei,
  79. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  80. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  81. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  82. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  83. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  84. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  85. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  86. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  87. infidi maris insidias virisque dolumque
  88. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  89. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  90. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  91. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  92. disiectare aestus diversi materiai,
  93. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  94. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  95. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  96. et res progigni et genitas procrescere posse.
  97. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  98. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  99. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  100. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  101. nec porro rerum genitales auctificique
  102. motus perpetuo possunt servare creata.
  103. sic aequo geritur certamine principiorum
  104. ex infinito contractum tempore bellum.
  105. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  106. et superantur item. miscetur funere vagor,
  107. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  108. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  109. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  110. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  111. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  112. convenit et memori mandatum mente tenere,
  113. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  114. quod genere ex uno consistat principiorum,
  115. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  116. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  117. atque potestates, ita plurima principiorum
  118. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  119. Principio tellus habet in se corpora prima,
  120. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  121. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  122. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  123. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  124. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  125. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  126. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  127. montivago generi possit praebere ferarum.
  128. quare magna deum mater materque ferarum
  129. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  130. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  131. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  132. aeris in spatio magnam pendere docentes
  133. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  134. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  135. officiis debet molliri victa parentum.
  136. muralique caput summum cinxere corona,
  137. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  138. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  139. horrifice fertur divinae matris imago.
  140. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  141. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  142. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  143. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  144. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  145. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  146. significare volunt indignos esse putandos,
  147. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  148. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  149. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  150. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  151. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  152. ingratos animos atque impia pectora volgi
  153. conterrere metu quae possint numine divae.
  154. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  155. munificat tacita mortalis muta salute,
  156. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  157. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  158. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  159. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  160. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  161. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  162. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  163. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  164. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  165. cum pueri circum puerum pernice chorea
  166. armat et in numerum pernice chorea
  167. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  168. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  169. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  170. propterea magnam armati matrem comitantur,
  171. aut quia significant divam praedicere ut armis
  172. ac virtute velint patriam defendere terram
  173. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  174. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  175. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  176. omnis enim per se divom natura necessest
  177. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  178. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  179. nam privata dolore omni, privata periclis,
  180. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  181. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  182. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  183. et quia multarum potitur primordia rerum,
  184. multa modis multis effert in lumina solis.
  185. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  186. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  187. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  188. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  189. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  190. religione animum turpi contingere parcat.
  191. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  192. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  193. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  194. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  195. dissimili vivont specie retinentque parentum
  196. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  197. tanta est in quovis genere herbae materiai
  198. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  199. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  200. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  201. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  202. dissimili perfecta figura principiorum.
  203. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  204. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  205. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  206. scintillasque agere ac late differre favillam.
  207. cetera consimili mentis ratione peragrans
  208. invenies igitur multarum semina rerum
  209. corpore celare et varias cohibere figuras.
  210. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  211. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  212. haec igitur variis debent constare figuris;
  213. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  214. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  215. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  216. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  217. conveniunt et res permixto semine constant.
  218. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  219. multa elementa vides multis communia verbis,
  220. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  221. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  222. non quo multa parum communis littera currat
  223. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  224. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  225. sic aliis in rebus item communia multa
  226. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  227. dissimili tamen inter se consistere summa
  228. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  229. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  230. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  231. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  232. semiferas hominum species existere et altos
  233. inter dum ramos egigni corpore vivo
  234. multaque conecti terrestria membra marinis,
  235. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  236. pascere naturam per terras omniparentis.
  237. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  238. seminibus certis certa genetrice creata
  239. conservare genus crescentia posse videmus.
  240. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  241. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  242. corpora discedunt conexaque convenientis
  243. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  244. reicere in terras naturam, multaque caecis
  245. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  246. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  247. vitalis motus consentire atque imitari.
  248. sed ne forte putes animalia sola teneri
  249. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  250. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  251. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  252. dissimili constare figura principiorum;
  253. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  254. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  255. semina cum porro distent, differre necessust
  256. intervalla vias conexus pondera plagas
  257. concursus motus; quae non animalia solum