De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  2. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  3. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  4. incertisque locis spatio depellere paulum,
  5. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  6. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  7. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  8. nec foret offensus natus nec plaga creata
  9. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  10. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  11. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  12. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  13. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  14. avius a vera longe ratione recedit.
  15. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  16. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  17. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  18. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  19. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  20. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  21. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  22. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  23. omnia qua propter debent per inane quietum
  24. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  25. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  26. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  27. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  28. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  29. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  30. obliquos videamur et id res vera refutet.
  31. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  32. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  33. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  34. sed nihil omnino recta regione viai
  35. declinare quis est qui possit cernere sese?
  36. Denique si semper motu conectitur omnis
  37. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  38. nec declinando faciunt primordia motus
  39. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  40. ex infinito ne causam causa sequatur,
  41. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  42. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  43. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  44. declinamus item motus nec tempore certo
  45. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  46. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  47. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  48. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  49. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  50. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  51. omnis enim totum per corpus materiai
  52. copia conciri debet, concita per artus
  53. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  54. ut videas initum motus a corde creari
  55. ex animique voluntate id procedere primum,
  56. inde dari porro per totum corpus et artus.
  57. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  58. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  59. nam tum materiem totius corporis omnem
  60. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  61. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  62. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  63. pellat et invitos cogat procedere saepe
  64. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  65. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  66. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  67. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  68. et proiecta refrenatur retroque residit.
  69. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  70. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  71. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  72. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  73. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  74. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  75. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  76. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  77. id facit exiguum clinamen principiorum
  78. nec regione loci certa nec tempore certo.
  79. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  80. copia nec porro maioribus intervallis;
  81. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  82. qua propter quo nunc in motu principiorum
  83. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  84. et post haec semper simili ratione ferentur,
  85. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  86. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  87. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  88. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  89. nam neque quo possit genus ullum materiai
  90. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  91. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  92. naturam rerum mutare et vertere motus.
  93. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  94. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  95. summa tamen summa videatur stare quiete,
  96. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  97. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  98. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  99. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  100. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  101. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  102. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  103. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  104. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  105. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  106. omnia quae nobis longe confusa videntur
  107. et velut in viridi candor consistere colli.
  108. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  109. camporum complent belli simulacra cientes,
  110. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  111. aere renidescit tellus supterque virum vi
  112. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  113. icti reiectant voces ad sidera mundi
  114. et circum volitant equites mediosque repente
  115. tramittunt valido quatientes impete campos;
  116. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  117. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  118. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  119. qualia sint et quam longe distantia formis,
  120. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  121. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  122. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  123. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  124. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  125. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  126. esse pari filo similique adfecta figura.
  127. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  128. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  129. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  130. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  131. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  132. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  133. invenies tamen inter se differre figuris.
  134. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  135. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  136. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  137. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  138. turicremas propter mactatus concidit aras
  139. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  140. at mater viridis saltus orbata peragrans
  141. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  142. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  143. conspicere amissum fetum, completque querellis
  144. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  145. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  146. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  147. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  148. oblectare animum subitamque avertere curam,
  149. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  150. derivare queunt animum curaque levare;
  151. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  152. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  153. cornigeras norunt matres agnique petulci
  154. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  155. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  156. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  157. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  158. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  159. concharumque genus parili ratione videmus
  160. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  161. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  162. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  163. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  164. unius ad certam formam primordia rerum,
  165. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  166. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  167. quare fulmineus multo penetralior ignis
  168. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  169. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  170. subtilem magis e parvis constare figuris
  171. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  172. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  173. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  174. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  175. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  176. et quamvis subito per colum vina videmus
  177. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  178. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  179. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  180. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  181. inter se possint primordia singula quaeque
  182. singula per cuiusque foramina permanare.
  183. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  184. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  185. at contra taetra absinthi natura ferique
  186. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  187. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  188. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  189. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  190. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  191. proptereaque solere vias rescindere nostris
  192. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  193. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  194. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  195. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  196. horrorem constare elementis levibus aeque
  197. ac musaea mele, per chordas organici quae
  198. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  199. neu simili penetrare putes primordia forma
  200. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  201. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  202. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  203. neve bonos rerum simili constare colores
  204. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  205. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  206. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  207. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  208. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  209. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  210. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  211. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  212. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  213. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  214. titillare magis sensus quam laedere possint,
  215. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  216. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  217. dissimili dentata modo conpungere sensus
  218. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  219. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  220. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  221. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  222. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  223. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  224. semina confundunt inter se concita sensum;
  225. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  226. tute tibi partem ferias atque experiare.
  227. qua propter longe formas distare necessest
  228. principiis, varios quae possint edere sensus.
  229. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  230. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  231. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  232. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  233. prima acie constant ictus contemnere sueta
  234. et validi silices ac duri robora ferri
  235. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  236. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  237. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  238. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  239. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  240. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  241. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  242. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  243. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  244. at non esse tamen perplexis indupedita,
  245. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  246. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  247. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  248. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  249. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  250. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  251. * * *
  252. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  253. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  254. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  255. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  256. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  257. et quo mixta putes magis aspera levibus esse