De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  2. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  3. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  4. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  5. at non esse tamen perplexis indupedita,
  6. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  7. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  8. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  9. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  10. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  11. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  12. * * *
  13. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  14. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  15. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  16. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  17. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  18. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  19. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  20. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  21. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  22. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  23. linquit enim supera taetri primordia viri,
  24. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  25. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  26. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  27. finita variare figurarum ratione.
  28. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  29. esse infinito debebunt corporis auctu.
  30. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  31. corporis inter se multum variare figurae
  32. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  33. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  34. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  35. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  36. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  37. formai speciem totius corporis eius,
  38. quod super est, si forte voles variare figuras,
  39. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  40. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  41. si tu forte voles etiam variare figuras.
  42. ergo formarum novitatem corporis augmen
  43. subsequitur. quare non est ut credere possis
  44. esse infinitis distantia semina formis,
  45. ne quaedam cogas inmani maximitate
  46. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  47. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  48. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  49. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  50. saecla novo rerum superata colore iacerent
  51. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  52. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  53. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  54. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  55. cedere item retro possent in deteriores
  56. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  57. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  58. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  59. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  60. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  61. materiem quoque finitis differe figuris.
  62. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  63. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  64. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  65. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  66. ergo finita distant ratione creata,
  67. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  68. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  69. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  70. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  71. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  72. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  73. formarum finita, necesse est quae similes sint
  74. esse infinitas aut summam materiai
  75. finitam constare, id quod non esse probavi.
  76. * * *
  77. versibus ostendam corpuscula materiai
  78. ex infinito summam rerum usque tenere
  79. undique protelo plagarum continuato.
  80. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  81. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  82. at regione locoque alio terrisque remotis
  83. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  84. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  85. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  86. milibus e multis vallo munitur eburno,
  87. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  88. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  89. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  90. unica res quaedem nativo corpore sola,
  91. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  92. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  93. unde ea progigni possit concepta, creari
  94. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  95. quippe etenim sumant alii finita per omne
  96. corpora iactari unius genitalia rei,
  97. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  98. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  99. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  100. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  101. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  102. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  103. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  104. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  105. infidi maris insidias virisque dolumque
  106. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  107. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  108. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  109. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  110. disiectare aestus diversi materiai,
  111. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  112. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  113. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  114. et res progigni et genitas procrescere posse.
  115. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  116. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  117. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  118. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  119. nec porro rerum genitales auctificique
  120. motus perpetuo possunt servare creata.
  121. sic aequo geritur certamine principiorum