De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qualia sint et quam longe distantia formis,
  2. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  3. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  4. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  5. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  6. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  7. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  8. esse pari filo similique adfecta figura.
  9. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  10. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  11. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  12. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  13. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  14. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  15. invenies tamen inter se differre figuris.
  16. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  17. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  18. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  19. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  20. turicremas propter mactatus concidit aras
  21. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  22. at mater viridis saltus orbata peragrans
  23. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  24. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  25. conspicere amissum fetum, completque querellis
  26. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  27. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  28. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  29. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  30. oblectare animum subitamque avertere curam,
  31. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  32. derivare queunt animum curaque levare;
  33. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  34. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  35. cornigeras norunt matres agnique petulci
  36. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  37. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  38. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  39. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  40. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  41. concharumque genus parili ratione videmus
  42. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  43. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  44. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  45. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  46. unius ad certam formam primordia rerum,
  47. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  48. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  49. quare fulmineus multo penetralior ignis
  50. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  51. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  52. subtilem magis e parvis constare figuris
  53. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  54. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  55. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  56. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  57. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  58. et quamvis subito per colum vina videmus
  59. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  60. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  61. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  62. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  63. inter se possint primordia singula quaeque
  64. singula per cuiusque foramina permanare.
  65. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  66. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  67. at contra taetra absinthi natura ferique
  68. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  69. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  70. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  71. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  72. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  73. proptereaque solere vias rescindere nostris
  74. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  75. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  76. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  77. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  78. horrorem constare elementis levibus aeque
  79. ac musaea mele, per chordas organici quae
  80. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  81. neu simili penetrare putes primordia forma
  82. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  83. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  84. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  85. neve bonos rerum simili constare colores
  86. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  87. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  88. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  89. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  90. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  91. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  92. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  93. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  94. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  95. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  96. titillare magis sensus quam laedere possint,
  97. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  98. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  99. dissimili dentata modo conpungere sensus
  100. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  101. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  102. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  103. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  104. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  105. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  106. semina confundunt inter se concita sensum;
  107. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  108. tute tibi partem ferias atque experiare.
  109. qua propter longe formas distare necessest
  110. principiis, varios quae possint edere sensus.
  111. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  112. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  113. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  114. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  115. prima acie constant ictus contemnere sueta
  116. et validi silices ac duri robora ferri
  117. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  118. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  119. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  120. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  121. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque