De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  2. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  3. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  4. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  5. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  6. semina confundunt inter se concita sensum;
  7. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  8. tute tibi partem ferias atque experiare.
  9. qua propter longe formas distare necessest
  10. principiis, varios quae possint edere sensus.
  11. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  12. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  13. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  14. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  15. prima acie constant ictus contemnere sueta
  16. et validi silices ac duri robora ferri
  17. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  18. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  19. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  20. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  21. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  22. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  23. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  24. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  25. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  26. at non esse tamen perplexis indupedita,
  27. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  28. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  29. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  30. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  31. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  32. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  33. * * *
  34. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  35. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  36. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  37. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  38. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  39. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  40. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  41. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  42. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  43. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  44. linquit enim supera taetri primordia viri,
  45. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  46. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  47. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  48. finita variare figurarum ratione.
  49. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  50. esse infinito debebunt corporis auctu.
  51. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  52. corporis inter se multum variare figurae
  53. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  54. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  55. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  56. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  57. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  58. formai speciem totius corporis eius,
  59. quod super est, si forte voles variare figuras,
  60. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  61. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  62. si tu forte voles etiam variare figuras.
  63. ergo formarum novitatem corporis augmen
  64. subsequitur. quare non est ut credere possis
  65. esse infinitis distantia semina formis,
  66. ne quaedam cogas inmani maximitate
  67. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  68. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  69. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  70. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  71. saecla novo rerum superata colore iacerent
  72. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  73. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  74. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  75. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  76. cedere item retro possent in deteriores
  77. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  78. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  79. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  80. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  81. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  82. materiem quoque finitis differe figuris.
  83. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  84. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  85. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  86. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  87. ergo finita distant ratione creata,
  88. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  89. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  90. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  91. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  92. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  93. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  94. formarum finita, necesse est quae similes sint
  95. esse infinitas aut summam materiai
  96. finitam constare, id quod non esse probavi.
  97. * * *
  98. versibus ostendam corpuscula materiai
  99. ex infinito summam rerum usque tenere
  100. undique protelo plagarum continuato.
  101. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  102. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  103. at regione locoque alio terrisque remotis
  104. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  105. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  106. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  107. milibus e multis vallo munitur eburno,
  108. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  109. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  110. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  111. unica res quaedem nativo corpore sola,
  112. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  113. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  114. unde ea progigni possit concepta, creari
  115. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  116. quippe etenim sumant alii finita per omne
  117. corpora iactari unius genitalia rei,
  118. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  119. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  120. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  121. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  122. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  123. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  124. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  125. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  126. infidi maris insidias virisque dolumque
  127. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  128. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  129. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  130. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  131. disiectare aestus diversi materiai,
  132. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  133. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  134. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  135. et res progigni et genitas procrescere posse.
  136. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  137. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  138. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  139. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  140. nec porro rerum genitales auctificique
  141. motus perpetuo possunt servare creata.
  142. sic aequo geritur certamine principiorum
  143. ex infinito contractum tempore bellum.
  144. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  145. et superantur item. miscetur funere vagor,
  146. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  147. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  148. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  149. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  150. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  151. convenit et memori mandatum mente tenere,
  152. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  153. quod genere ex uno consistat principiorum,
  154. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  155. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  156. atque potestates, ita plurima principiorum
  157. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  158. Principio tellus habet in se corpora prima,
  159. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  160. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  161. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  162. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  163. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta