De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  2. si non forte tuas legiones per loca campi
  3. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  4. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  5. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  6. his tibi tum rebus timefactae religiones
  7. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  8. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  9. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  10. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  11. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  12. audacterque inter reges rerumque potentis
  13. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  14. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  15. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  16. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis neque lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  25. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  26. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  27. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  28. expediam: tu te dictis praebere memento.
  29. nam certe non inter se stipata cohaeret
  30. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  31. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  32. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  33. cum tamen incolumis videatur summa manere
  34. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  35. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  36. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  37. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  38. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  39. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  40. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  41. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  42. Si cessare putas rerum primordia posse
  43. cessandoque novos rerum progignere motus,
  44. avius a vera longe ratione vagaris.
  45. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  46. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  47. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  48. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  49. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  50. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  51. et quo iactari magis omnia materiai
  52. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  53. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  54. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  55. inmensumque patere in cunctas undique partis
  56. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  57. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  58. reddita corporibus primis per inane profundum,
  59. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  60. partim intervallis magnis confulta resultant,
  61. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  62. et quae cumque magis condenso conciliatu
  63. exiguis intervallis convecta resultant,
  64. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  65. haec validas saxi radices et fera ferri
  66. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  67. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  68. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  69. in magnis intervallis; haec aera rarum
  70. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  71. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  72. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  73. consociare etiam motus potuere recepta.
  74. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  75. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  76. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  77. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  78. multa minuta modis multis per inane videbis
  79. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  80. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  81. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  82. conciliis et discidiis exercita crebris;
  83. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  84. quale sit in magno iactari semper inani.
  85. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  86. exemplare dare et vestigia notitiai.
  87. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  88. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  89. quod tales turbae motus quoque materiai
  90. significant clandestinos caecosque subesse.
  91. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  92. commutare viam retroque repulsa reverti
  93. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  94. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  95. prima moventur enim per se primordia rerum,
  96. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  97. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  98. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  99. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  100. sic a principiis ascendit motus et exit
  101. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  102. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  103. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  104. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  105. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  106. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  107. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  108. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  109. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  110. convestire sua perfundens omnia luce,
  111. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  112. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  113. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  114. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  115. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  116. sed complexa meant inter se conque globata;
  117. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  118. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  119. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  120. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  121. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  122. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  123. debent ni mirum praecellere mobilitate
  124. et multo citius ferri quam lumina solis
  125. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  126. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  127. * * *
  128. nec persectari primordia singula quaeque,
  129. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  130. At quidam contra haec, ignari materiai,
  131. naturam non posse deum sine numine reddunt
  132. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  133. tempora mutare annorum frugesque creare
  134. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  135. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  136. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  137. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  138. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  139. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  140. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  141. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  142. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  143. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  144. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  145. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  146. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  147. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  148. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  149. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  150. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  151. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  152. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  153. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  154. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  155. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  156. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  157. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  158. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  159. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  160. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  161. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  162. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  163. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  164. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  165. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  166. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  167. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  168. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  169. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  170. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  171. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  172. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  173. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  174. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  175. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  176. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  177. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  178. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  179. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  180. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  181. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  182. incertisque locis spatio depellere paulum,
  183. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  184. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  185. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  186. nec foret offensus natus nec plaga creata
  187. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  188. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  189. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  190. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  191. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  192. avius a vera longe ratione recedit.
  193. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  194. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  195. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  196. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  197. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  198. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  199. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  200. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  201. omnia qua propter debent per inane quietum
  202. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  203. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  204. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  205. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  206. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  207. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  208. obliquos videamur et id res vera refutet.
  209. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  210. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  211. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  212. sed nihil omnino recta regione viai
  213. declinare quis est qui possit cernere sese?
  214. Denique si semper motu conectitur omnis
  215. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  216. nec declinando faciunt primordia motus
  217. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  218. ex infinito ne causam causa sequatur,
  219. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  220. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  221. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  222. declinamus item motus nec tempore certo
  223. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  224. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  225. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  226. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  227. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  228. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  229. omnis enim totum per corpus materiai
  230. copia conciri debet, concita per artus
  231. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  232. ut videas initum motus a corde creari
  233. ex animique voluntate id procedere primum,
  234. inde dari porro per totum corpus et artus.
  235. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  236. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  237. nam tum materiem totius corporis omnem
  238. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  239. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  240. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  241. pellat et invitos cogat procedere saepe
  242. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  243. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  244. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  245. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  246. et proiecta refrenatur retroque residit.
  247. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  248. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  249. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  250. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  251. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  252. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  253. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  254. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  255. id facit exiguum clinamen principiorum
  256. nec regione loci certa nec tempore certo.
  257. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  258. copia nec porro maioribus intervallis;
  259. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  260. qua propter quo nunc in motu principiorum
  261. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  262. et post haec semper simili ratione ferentur,
  263. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  264. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  265. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  266. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  267. nam neque quo possit genus ullum materiai
  268. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  269. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  270. naturam rerum mutare et vertere motus.
  271. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  272. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  273. summa tamen summa videatur stare quiete,
  274. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  275. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  276. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  277. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  278. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  279. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  280. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  281. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  282. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  283. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  284. omnia quae nobis longe confusa videntur
  285. et velut in viridi candor consistere colli.
  286. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  287. camporum complent belli simulacra cientes,
  288. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  289. aere renidescit tellus supterque virum vi
  290. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  291. icti reiectant voces ad sidera mundi
  292. et circum volitant equites mediosque repente
  293. tramittunt valido quatientes impete campos;
  294. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  295. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  296. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  297. qualia sint et quam longe distantia formis,
  298. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  299. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  300. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  301. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  302. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  303. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  304. esse pari filo similique adfecta figura.
  305. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  306. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  307. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  308. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  309. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  310. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  311. invenies tamen inter se differre figuris.
  312. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  313. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  314. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  315. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  316. turicremas propter mactatus concidit aras
  317. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  318. at mater viridis saltus orbata peragrans
  319. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  320. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  321. conspicere amissum fetum, completque querellis
  322. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  323. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  324. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  325. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  326. oblectare animum subitamque avertere curam,
  327. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  328. derivare queunt animum curaque levare;
  329. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  330. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  331. cornigeras norunt matres agnique petulci
  332. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  333. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  334. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  335. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  336. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  337. concharumque genus parili ratione videmus
  338. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  339. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  340. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  341. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  342. unius ad certam formam primordia rerum,
  343. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  344. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  345. quare fulmineus multo penetralior ignis
  346. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  347. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  348. subtilem magis e parvis constare figuris
  349. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  350. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  351. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  352. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  353. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  354. et quamvis subito per colum vina videmus
  355. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  356. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  357. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  358. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  359. inter se possint primordia singula quaeque
  360. singula per cuiusque foramina permanare.
  361. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  362. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  363. at contra taetra absinthi natura ferique
  364. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  365. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  366. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  367. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  368. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  369. proptereaque solere vias rescindere nostris
  370. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  371. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  372. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  373. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  374. horrorem constare elementis levibus aeque
  375. ac musaea mele, per chordas organici quae
  376. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  377. neu simili penetrare putes primordia forma
  378. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  379. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  380. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  381. neve bonos rerum simili constare colores
  382. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  383. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  384. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  385. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  386. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  387. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  388. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  389. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  390. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  391. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  392. titillare magis sensus quam laedere possint,
  393. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  394. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  395. dissimili dentata modo conpungere sensus
  396. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  397. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  398. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  399. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  400. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  401. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  402. semina confundunt inter se concita sensum;
  403. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  404. tute tibi partem ferias atque experiare.
  405. qua propter longe formas distare necessest
  406. principiis, varios quae possint edere sensus.
  407. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  408. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  409. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  410. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  411. prima acie constant ictus contemnere sueta
  412. et validi silices ac duri robora ferri
  413. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  414. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  415. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  416. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  417. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  418. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  419. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  420. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  421. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  422. at non esse tamen perplexis indupedita,
  423. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  424. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  425. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  426. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  427. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  428. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  429. * * *
  430. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  431. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  432. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  433. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  434. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  435. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  436. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  437. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  438. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  439. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  440. linquit enim supera taetri primordia viri,
  441. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  442. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  443. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  444. finita variare figurarum ratione.
  445. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  446. esse infinito debebunt corporis auctu.
  447. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  448. corporis inter se multum variare figurae
  449. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  450. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  451. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  452. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  453. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  454. formai speciem totius corporis eius,
  455. quod super est, si forte voles variare figuras,
  456. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  457. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  458. si tu forte voles etiam variare figuras.
  459. ergo formarum novitatem corporis augmen
  460. subsequitur. quare non est ut credere possis
  461. esse infinitis distantia semina formis,
  462. ne quaedam cogas inmani maximitate
  463. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  464. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  465. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  466. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  467. saecla novo rerum superata colore iacerent
  468. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  469. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  470. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  471. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  472. cedere item retro possent in deteriores
  473. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  474. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  475. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  476. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  477. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  478. materiem quoque finitis differe figuris.
  479. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  480. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  481. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  482. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  483. ergo finita distant ratione creata,
  484. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  485. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  486. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  487. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  488. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  489. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  490. formarum finita, necesse est quae similes sint
  491. esse infinitas aut summam materiai
  492. finitam constare, id quod non esse probavi.
  493. * * *
  494. versibus ostendam corpuscula materiai
  495. ex infinito summam rerum usque tenere
  496. undique protelo plagarum continuato.
  497. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  498. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  499. at regione locoque alio terrisque remotis
  500. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  501. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  502. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  503. milibus e multis vallo munitur eburno,
  504. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  505. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  506. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  507. unica res quaedem nativo corpore sola,
  508. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  509. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  510. unde ea progigni possit concepta, creari
  511. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  512. quippe etenim sumant alii finita per omne
  513. corpora iactari unius genitalia rei,
  514. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  515. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  516. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  517. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  518. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  519. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  520. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  521. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  522. infidi maris insidias virisque dolumque
  523. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  524. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  525. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  526. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  527. disiectare aestus diversi materiai,
  528. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  529. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  530. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  531. et res progigni et genitas procrescere posse.
  532. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  533. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  534. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  535. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  536. nec porro rerum genitales auctificique
  537. motus perpetuo possunt servare creata.
  538. sic aequo geritur certamine principiorum
  539. ex infinito contractum tempore bellum.
  540. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  541. et superantur item. miscetur funere vagor,
  542. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  543. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  544. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  545. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  546. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  547. convenit et memori mandatum mente tenere,
  548. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  549. quod genere ex uno consistat principiorum,
  550. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  551. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  552. atque potestates, ita plurima principiorum
  553. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  554. Principio tellus habet in se corpora prima,
  555. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  556. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  557. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  558. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  559. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  560. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  561. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  562. montivago generi possit praebere ferarum.
  563. quare magna deum mater materque ferarum
  564. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  565. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  566. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  567. aeris in spatio magnam pendere docentes
  568. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  569. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  570. officiis debet molliri victa parentum.
  571. muralique caput summum cinxere corona,
  572. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  573. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  574. horrifice fertur divinae matris imago.
  575. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  576. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  577. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  578. per terrarum orbes fruges coepisse creari.