De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  2. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  3. at quoniam fragili natura praedita constant,
  4. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  5. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  6. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  7. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  8. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  9. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  10. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  11. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  12. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  13. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  14. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  15. commutari aliqua possent ratione revicta,
  16. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  17. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  18. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  19. nec totiens possent generatim saecla referre
  20. naturam mores victum motusque parentum.
  21. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  22. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  23. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  24. et minima constat natura nec fuit umquam
  25. per se secretum neque post hac esse valebit,
  26. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  27. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  28. agmine condenso naturam corporis explent;
  29. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  30. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  31. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  32. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  33. non ex illorum conventu conciliata,
  34. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  35. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  36. concedit natura reservans semina rebus.
  37. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  38. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  39. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  40. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  41. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  42. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  43. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  44. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  45. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  46. credere posse animum, victus fateare necessest
  47. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  48. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  49. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  50. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  51. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  52. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  53. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  54. non possunt ea quae debet genitalis habere
  55. materies, varios conexus pondera plagas
  56. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  57. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  58. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  59. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  60. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  61. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  62. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  63. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  64. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  65. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  66. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  67. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  68. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  69. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  70. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  71. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  72. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  73. languidior porro disiectis disque supatis.
  74. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  75. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  76. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  77. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  78. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  79. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  80. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  81. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  82. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  83. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  84. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  85. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  86. ut videas non e stipatis partibus esse.
  87. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  88. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  89. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  90. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  91. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  92. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  93. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  94. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  95. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  96. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  97. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  98. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  99. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  100. naturam res et convertunt corpora sese,
  101. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  102. nil referret enim quaedam decedere, abire
  103. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  104. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  105. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  106. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  107. concursus motus ordo positura figurae
  108. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  109. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  110. praeterea rei quae corpora mittere possit
  111. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  112. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  113. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  114. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  115. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  116. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  117. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  118. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  119. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  120. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  121. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  122. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  123. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  124. et velit ardoris naturam linquere solam,
  125. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  126. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  127. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  128. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  129. et qui principium gignundis aera rebus
  130. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  131. fingere res ipsum per se terramve creare
  132. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  133. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  134. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  135. aera iungentes igni terramque liquori,
  136. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  137. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  138. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  139. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  140. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  141. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  142. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  143. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  144. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  145. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  146. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  147. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  148. quae cum magna modis multis miranda videtur
  149. gentibus humanis regio visendaque fertur
  150. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  151. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  152. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  153. carmina quin etiam divini pectoris eius
  154. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  155. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  156. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  157. partibus egregie multis multoque minores,
  158. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  159. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  160. sanctius et multo certa ratione magis quam
  161. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  162. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  163. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  164. Primum quod motus exempto rebus inani
  165. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  166. aera solem ignem terras animalia frugis
  167. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  168. deinde quod omnino finem non esse secandis
  169. corporibus facient neque pausam stare fragori
  170. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  171. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  172. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  173. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  174. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  175. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  176. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  177. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  178. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  179. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  180. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  181. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  182. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  183. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  184. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  185. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  186. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  187. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  188. quam contra res illorum retroque putari?
  189. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  190. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  191. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  192. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  193. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  194. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  195. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  196. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  197. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  198. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  199. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  200. at primordia gignundis in rebus oportet
  201. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  202. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  203. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  204. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  205. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  206. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  207. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  208. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  209. nec cessare haec inter se mutare, meare
  210. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  211. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  212. immutabile enim quiddam superare necessest,
  213. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  214. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  215. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  216. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  217. in commutatum veniunt, constare necessest
  218. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  219. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  220. quin potius tali natura praedita quaedam
  221. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  222. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  223. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  224. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  225. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  226. aeris e terra res omnis crescere alique;
  227. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  228. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  229. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  230. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  231. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  232. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  233. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  234. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  235. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  236. ni mirum quia multa modis communia multis
  237. multarum rerum in rebus primordia mixta
  238. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  239. atque eadem magni refert primordia saepe
  240. cum quibus et quali positura contineantur
  241. et quos inter se dent motus accipiantque;
  242. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  243. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  244. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  245. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  246. multa elementa vides multis communia verbis,
  247. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  248. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  249. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  250. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  251. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  252. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  253. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  254. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  255. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  256. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  257. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  258. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  259. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  260. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  261. ex aurique putat micis consistere posse
  262. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  263. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  264. cetera consimili fingit ratione putatque.
  265. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  266. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  267. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  268. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  269. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  270. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  271. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  272. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  273. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  274. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  275. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  276. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  277. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  278. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  279. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  280. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  281. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  282. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  283. * * *
  284. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  285. esse et habere in se nervorum corpora parva
  286. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  287. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  288. ex alienigenis rebus constare putetur,
  289. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  290. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  291. si sunt in terris, terram constare necessest
  292. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  293. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  294. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  295. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  296. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  297. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  298. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  299. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  300. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  301. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  302. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  303. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  304. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  305. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  306. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  307. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  308. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  309. et latices dulcis guttas similique sapore
  310. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  311. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  312. herbarum genera et fruges frondesque videri
  313. dispertita inter terram latitare minute,
  314. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  315. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  316. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  317. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  318. verum semina multimodis inmixta latere
  319. multarum rerum in rebus communia debent.
  320. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  321. arboribus vicina cacumina summa terantur
  322. inter se validis facere id cogentibus austris,
  323. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  324. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  325. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  326. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  327. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  328. non possent ullum tempus celarier ignes,
  329. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  330. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  331. permagni referre eadem primordia saepe
  332. cum quibus et quali positura contineantur
  333. et quos inter se dent motus accipiantque,
  334. atque eadem paulo inter se mutata creare
  335. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  336. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  337. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  338. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  339. si fieri non posse putas, quin materiai
  340. corpora consimili natura praedita fingas,
  341. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  342. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  343. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  344. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  345. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  346. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  347. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  348. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  349. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  350. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  351. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  352. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  353. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  354. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  355. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  356. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  357. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  358. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  359. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  360. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  361. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  362. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  363. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  364. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  365. sed potius tali facto recreata valescat,
  366. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  367. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  368. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  369. carmine Pierio rationem exponere nostram
  370. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  371. si tibi forte animum tali ratione tenere
  372. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  373. naturam rerum, qua constet compta figura.
  374. Sed quoniam docui solidissima materiai
  375. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  376. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  377. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  378. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  379. pervideamus utrum finitum funditus omne
  380. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  381. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  382. finitumst; namque extremum debebat habere.
  383. extremum porro nullius posse videtur
  384. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  385. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  386. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  387. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  388. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  389. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  390. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  391. Praeterea si iam finitum constituatur
  392. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  393. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  394. id validis utrum contortum viribus ire
  395. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  396. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  397. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  398. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  399. cogit ut exempta concedas fine patere.
  400. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  401. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  402. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  403. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  404. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  405. fiet uti nusquam possit consistere finis
  406. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  407. Praeterea spatium summai totius omne
  408. undique si inclusum certis consisteret oris
  409. finitumque foret, iam copia materiai
  410. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  411. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  412. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  413. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  414. ex infinito iam tempore subsidendo.
  415. at nunc ni mirum requies data principiorum
  416. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  417. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  418. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  419. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  420. ex infinito cita corpora materiai.
  421. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  422. aer dissaepit collis atque aera montes,
  423. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  424. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  425. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  426. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  427. perpetuo possint aevi labentia tractu
  428. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  429. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  430. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  431. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  432. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  433. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  434. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  435. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  436. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  437. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  438. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  439. exiguum possent horai sistere tempus;
  440. nam dispulsa suo de coetu materiai
  441. copia ferretur magnum per inane soluta,
  442. sive adeo potius numquam concreta creasset
  443. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  444. nam certe neque consilio primordia rerum
  445. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  446. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  447. sed quia multa modis multis mutata per omne
  448. ex infinito vexantur percita plagis,
  449. omne genus motus et coetus experiundo
  450. tandem deveniunt in talis disposituras,
  451. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  452. et multos etiam magnos servata per annos
  453. ut semel in motus coniectast convenientis,
  454. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  455. integrent amnes et solis terra vapore
  456. fota novet fetus summissaque gens animantum
  457. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  458. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  459. ex infinito suboriri copia posset,
  460. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  461. nam vel uti privata cibo natura animantum
  462. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  463. dissolui simul ac defecit suppeditare
  464. materies aliqua ratione aversa viai.
  465. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  466. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  467. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  468. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  469. inter dum resilire tamen coguntur et una
  470. principiis rerum spatium tempusque fugai
  471. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  472. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  473. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  474. infinita opus est vis undique materiai.
  475. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  476. in medium summae quod dicunt omnia niti
  477. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  478. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  479. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  480. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  481. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  482. nitier in terraque retro requiescere posta,
  483. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  484. et simili ratione animalia suppa vagari
  485. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  486. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  487. sponte sua possint in caeli templa volare;
  488. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  489. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  490. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  491. sed vanus stolidis haec * * *
  492. amplexi quod habent perv * * *
  493. nam medium nihil esse potest * * *
  494. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  495. possit ibi quicquam consistere * * *
  496. quam quavis alia longe ratione * * *
  497. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  498. per medium, per non medium, concedere debet
  499. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  500. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  501. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  502. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  503. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  504. haud igitur possunt tali ratione teneri
  505. res in concilium medii cuppedine victae.
  506. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  507. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  508. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  509. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  510. at contra tenuis exponunt aeris auras
  511. et calidos simul a medio differrier ignis,
  512. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  513. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  514. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  515. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  516. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  517. ---
  518. ---
  519. ---
  520. ---
  521. ---
  522. ---
  523. ---
  524. ---
  525. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  526. diffugiant subito magnum per inane soluta
  527. et ne cetera consimili ratione sequantur
  528. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  529. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  530. inter permixtas rerum caelique ruinas
  531. corpora solventes abeat per inane profundum,
  532. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  533. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  534. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  535. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  536. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  537. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  538. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  539. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  540. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,