De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  2. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  3. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  4. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  5. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  6. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  7. si non forte tuas legiones per loca campi
  8. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  9. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  10. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  11. his tibi tum rebus timefactae religiones
  12. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  13. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  14. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  15. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  16. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  17. audacterque inter reges rerumque potentis
  18. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  19. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  20. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  21. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  22. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  23. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  24. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  25. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  26. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  27. non radii solis neque lucida tela diei
  28. discutiant, sed naturae species ratioque.
  29. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  30. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  31. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  32. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  33. expediam: tu te dictis praebere memento.
  34. nam certe non inter se stipata cohaeret
  35. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  36. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  37. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  38. cum tamen incolumis videatur summa manere
  39. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  40. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  41. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  42. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  43. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  44. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  45. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  46. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  47. Si cessare putas rerum primordia posse
  48. cessandoque novos rerum progignere motus,
  49. avius a vera longe ratione vagaris.
  50. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  51. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  52. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  53. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  54. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  55. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  56. et quo iactari magis omnia materiai
  57. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  58. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  59. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  60. inmensumque patere in cunctas undique partis
  61. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  62. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  63. reddita corporibus primis per inane profundum,
  64. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  65. partim intervallis magnis confulta resultant,
  66. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  67. et quae cumque magis condenso conciliatu
  68. exiguis intervallis convecta resultant,
  69. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  70. haec validas saxi radices et fera ferri
  71. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  72. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  73. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  74. in magnis intervallis; haec aera rarum
  75. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  76. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  77. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  78. consociare etiam motus potuere recepta.
  79. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  80. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  81. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  82. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  83. multa minuta modis multis per inane videbis
  84. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  85. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  86. edere turmatim certantia nec dare pausam,