De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conciliis et discidiis exercita crebris;
  2. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  3. quale sit in magno iactari semper inani.
  4. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  5. exemplare dare et vestigia notitiai.
  6. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  7. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  8. quod tales turbae motus quoque materiai
  9. significant clandestinos caecosque subesse.
  10. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  11. commutare viam retroque repulsa reverti
  12. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  13. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  14. prima moventur enim per se primordia rerum,
  15. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  16. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  17. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  18. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  19. sic a principiis ascendit motus et exit
  20. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  21. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  22. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  23. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  24. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  25. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  26. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  27. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  28. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  29. convestire sua perfundens omnia luce,
  30. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  31. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  32. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  33. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  34. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  35. sed complexa meant inter se conque globata;
  36. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  37. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  38. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  39. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  40. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  41. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  42. debent ni mirum praecellere mobilitate
  43. et multo citius ferri quam lumina solis
  44. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  45. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  46. * * *
  47. nec persectari primordia singula quaeque,
  48. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  49. At quidam contra haec, ignari materiai,
  50. naturam non posse deum sine numine reddunt
  51. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  52. tempora mutare annorum frugesque creare
  53. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  54. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  55. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  56. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  57. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  58. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  59. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  60. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  61. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  62. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  63. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  64. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  65. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  66. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  67. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  68. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  69. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  70. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  71. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  72. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  73. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  74. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  75. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  76. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  77. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  78. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  79. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  80. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  81. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  82. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  83. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  84. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  85. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  86. aeris expressae sursum succedere, quamquam