De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  2. nam neque quo possit genus ullum materiai
  3. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  4. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  5. naturam rerum mutare et vertere motus.
  6. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  7. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  8. summa tamen summa videatur stare quiete,
  9. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  10. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  11. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  12. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  13. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  14. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  15. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  16. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  17. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  18. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  19. omnia quae nobis longe confusa videntur
  20. et velut in viridi candor consistere colli.
  21. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  22. camporum complent belli simulacra cientes,
  23. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  24. aere renidescit tellus supterque virum vi
  25. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  26. icti reiectant voces ad sidera mundi
  27. et circum volitant equites mediosque repente
  28. tramittunt valido quatientes impete campos;
  29. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  30. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  31. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam longe distantia formis,
  33. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  34. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  35. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  36. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  37. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  38. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  39. esse pari filo similique adfecta figura.
  40. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  41. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  42. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  43. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  44. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  45. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  46. invenies tamen inter se differre figuris.
  47. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  48. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  49. nec minus atque homines inter se nota cluere.