De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  2. ex infinito ne causam causa sequatur,
  3. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  4. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  5. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  6. declinamus item motus nec tempore certo
  7. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  8. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  9. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  10. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  11. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  12. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  13. omnis enim totum per corpus materiai
  14. copia conciri debet, concita per artus
  15. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  16. ut videas initum motus a corde creari
  17. ex animique voluntate id procedere primum,
  18. inde dari porro per totum corpus et artus.
  19. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  20. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  21. nam tum materiem totius corporis omnem
  22. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  23. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  24. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  25. pellat et invitos cogat procedere saepe
  26. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  27. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  28. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  29. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  30. et proiecta refrenatur retroque residit.
  31. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  32. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  33. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  34. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  35. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  36. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  37. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  38. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  39. id facit exiguum clinamen principiorum
  40. nec regione loci certa nec tempore certo.
  41. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  42. copia nec porro maioribus intervallis;
  43. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  44. qua propter quo nunc in motu principiorum
  45. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  46. et post haec semper simili ratione ferentur,
  47. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  48. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  49. quantum cuique datum est per foedera naturai.