De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  2. et post haec semper simili ratione ferentur,
  3. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  4. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  5. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  6. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  7. nam neque quo possit genus ullum materiai
  8. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  9. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  10. naturam rerum mutare et vertere motus.
  11. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  12. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  13. summa tamen summa videatur stare quiete,
  14. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  15. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  16. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  17. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  18. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  19. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  20. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  21. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  22. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  23. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  24. omnia quae nobis longe confusa videntur
  25. et velut in viridi candor consistere colli.
  26. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  27. camporum complent belli simulacra cientes,
  28. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  29. aere renidescit tellus supterque virum vi
  30. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  31. icti reiectant voces ad sidera mundi
  32. et circum volitant equites mediosque repente
  33. tramittunt valido quatientes impete campos;
  34. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  35. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  36. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  37. qualia sint et quam longe distantia formis,
  38. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  39. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  40. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  41. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  42. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  43. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  44. esse pari filo similique adfecta figura.
  45. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  46. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  47. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  48. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  49. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  50. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  51. invenies tamen inter se differre figuris.
  52. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  53. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  54. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  55. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  56. turicremas propter mactatus concidit aras
  57. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  58. at mater viridis saltus orbata peragrans
  59. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  60. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  61. conspicere amissum fetum, completque querellis
  62. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  63. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  64. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  65. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  66. oblectare animum subitamque avertere curam,
  67. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  68. derivare queunt animum curaque levare;
  69. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  70. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  71. cornigeras norunt matres agnique petulci