De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tum materiem totius corporis omnem
  2. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  3. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  4. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  5. pellat et invitos cogat procedere saepe
  6. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  7. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  8. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  9. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  10. et proiecta refrenatur retroque residit.
  11. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  12. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  13. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  14. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  15. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  16. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  17. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  18. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  19. id facit exiguum clinamen principiorum
  20. nec regione loci certa nec tempore certo.
  21. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  22. copia nec porro maioribus intervallis;
  23. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  24. qua propter quo nunc in motu principiorum
  25. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  26. et post haec semper simili ratione ferentur,
  27. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  28. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  29. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  30. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  31. nam neque quo possit genus ullum materiai
  32. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  33. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  34. naturam rerum mutare et vertere motus.
  35. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  36. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  37. summa tamen summa videatur stare quiete,
  38. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  39. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  40. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  41. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  42. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  43. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  44. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  45. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  46. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  47. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  48. omnia quae nobis longe confusa videntur
  49. et velut in viridi candor consistere colli.
  50. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  51. camporum complent belli simulacra cientes,
  52. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  53. aere renidescit tellus supterque virum vi
  54. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  55. icti reiectant voces ad sidera mundi
  56. et circum volitant equites mediosque repente
  57. tramittunt valido quatientes impete campos;
  58. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  59. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  60. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  61. qualia sint et quam longe distantia formis,
  62. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  63. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  64. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  65. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  66. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  67. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  68. esse pari filo similique adfecta figura.
  69. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  70. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  71. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  72. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  73. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  74. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  75. invenies tamen inter se differre figuris.
  76. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  77. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  78. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  79. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  80. turicremas propter mactatus concidit aras
  81. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  82. at mater viridis saltus orbata peragrans
  83. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  84. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  85. conspicere amissum fetum, completque querellis
  86. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  87. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,