De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  2. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  3. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  4. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  5. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  6. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  7. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  8. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  9. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  10. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  11. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  12. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  13. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  14. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  15. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  16. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  17. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  18. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  19. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  20. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  21. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  22. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  23. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  24. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  25. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  26. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  27. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  28. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  29. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  30. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  31. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  32. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  33. incertisque locis spatio depellere paulum,
  34. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  35. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  36. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  37. nec foret offensus natus nec plaga creata
  38. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  39. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  40. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  41. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  42. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  43. avius a vera longe ratione recedit.
  44. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  45. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  46. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  47. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  48. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  49. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  50. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  51. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  52. omnia qua propter debent per inane quietum
  53. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  54. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  55. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  56. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  57. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  58. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  59. obliquos videamur et id res vera refutet.
  60. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  61. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  62. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  63. sed nihil omnino recta regione viai
  64. declinare quis est qui possit cernere sese?
  65. Denique si semper motu conectitur omnis
  66. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  67. nec declinando faciunt primordia motus
  68. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  69. ex infinito ne causam causa sequatur,
  70. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  71. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  72. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  73. declinamus item motus nec tempore certo
  74. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  75. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  76. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  77. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  78. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  79. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  80. omnis enim totum per corpus materiai
  81. copia conciri debet, concita per artus
  82. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  83. ut videas initum motus a corde creari
  84. ex animique voluntate id procedere primum,
  85. inde dari porro per totum corpus et artus.
  86. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  87. viribus alterius magnis magnoque coactu;