De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec domus argento fulget auroque renidet
  2. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  3. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  4. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  5. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  6. praesertim cum tempestas adridet et anni
  7. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  8. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  9. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  10. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  11. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  12. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  13. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  14. si non forte tuas legiones per loca campi
  15. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  16. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  17. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  18. his tibi tum rebus timefactae religiones
  19. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  20. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  21. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  22. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  23. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  24. audacterque inter reges rerumque potentis
  25. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  26. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  27. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  28. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  29. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  30. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  31. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  32. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  33. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  34. non radii solis neque lucida tela diei
  35. discutiant, sed naturae species ratioque.
  36. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  37. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  38. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  39. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  40. expediam: tu te dictis praebere memento.
  41. nam certe non inter se stipata cohaeret
  42. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  43. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  44. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  45. cum tamen incolumis videatur summa manere
  46. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  47. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  48. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  49. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  50. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  51. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  52. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  53. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  54. Si cessare putas rerum primordia posse
  55. cessandoque novos rerum progignere motus,
  56. avius a vera longe ratione vagaris.
  57. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  58. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  59. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  60. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  61. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  62. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  63. et quo iactari magis omnia materiai
  64. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  65. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  66. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  67. inmensumque patere in cunctas undique partis
  68. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  69. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  70. reddita corporibus primis per inane profundum,
  71. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  72. partim intervallis magnis confulta resultant,
  73. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  74. et quae cumque magis condenso conciliatu
  75. exiguis intervallis convecta resultant,
  76. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  77. haec validas saxi radices et fera ferri
  78. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  79. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  80. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  81. in magnis intervallis; haec aera rarum
  82. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  83. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  84. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  85. consociare etiam motus potuere recepta.
  86. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  87. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  88. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  89. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  90. multa minuta modis multis per inane videbis
  91. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  92. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  93. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  94. conciliis et discidiis exercita crebris;
  95. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  96. quale sit in magno iactari semper inani.
  97. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  98. exemplare dare et vestigia notitiai.
  99. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  100. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  101. quod tales turbae motus quoque materiai
  102. significant clandestinos caecosque subesse.
  103. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  104. commutare viam retroque repulsa reverti
  105. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  106. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  107. prima moventur enim per se primordia rerum,
  108. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  109. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  110. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  111. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  112. sic a principiis ascendit motus et exit
  113. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  114. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  115. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  116. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  117. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  118. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  119. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  120. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  121. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  122. convestire sua perfundens omnia luce,
  123. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  124. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  125. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  126. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  127. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  128. sed complexa meant inter se conque globata;
  129. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  130. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  131. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  132. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  133. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  134. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  135. debent ni mirum praecellere mobilitate
  136. et multo citius ferri quam lumina solis
  137. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  138. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  139. * * *
  140. nec persectari primordia singula quaeque,
  141. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  142. At quidam contra haec, ignari materiai,
  143. naturam non posse deum sine numine reddunt
  144. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  145. tempora mutare annorum frugesque creare
  146. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  147. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  148. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  149. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  150. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  151. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  152. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  153. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  154. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  155. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  156. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  157. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  158. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  159. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  160. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  161. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  162. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  163. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  164. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  165. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  166. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  167. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  168. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  169. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  170. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  171. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  172. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  173. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  174. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  175. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  176. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  177. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  178. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  179. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  180. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  181. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  182. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  183. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  184. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  185. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  186. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  187. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  188. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  189. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  190. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  191. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  192. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  193. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  194. incertisque locis spatio depellere paulum,
  195. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  196. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  197. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  198. nec foret offensus natus nec plaga creata
  199. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  200. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  201. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  202. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  203. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  204. avius a vera longe ratione recedit.
  205. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  206. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  207. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  208. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  209. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  210. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  211. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  212. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  213. omnia qua propter debent per inane quietum
  214. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  215. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  216. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  217. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  218. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  219. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  220. obliquos videamur et id res vera refutet.
  221. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  222. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  223. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  224. sed nihil omnino recta regione viai
  225. declinare quis est qui possit cernere sese?
  226. Denique si semper motu conectitur omnis
  227. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  228. nec declinando faciunt primordia motus
  229. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  230. ex infinito ne causam causa sequatur,
  231. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  232. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  233. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  234. declinamus item motus nec tempore certo
  235. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  236. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  237. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  238. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  239. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  240. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  241. omnis enim totum per corpus materiai
  242. copia conciri debet, concita per artus
  243. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  244. ut videas initum motus a corde creari
  245. ex animique voluntate id procedere primum,
  246. inde dari porro per totum corpus et artus.
  247. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  248. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  249. nam tum materiem totius corporis omnem
  250. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  251. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  252. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  253. pellat et invitos cogat procedere saepe
  254. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  255. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  256. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  257. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  258. et proiecta refrenatur retroque residit.
  259. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  260. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  261. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  262. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  263. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  264. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  265. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  266. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  267. id facit exiguum clinamen principiorum
  268. nec regione loci certa nec tempore certo.
  269. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  270. copia nec porro maioribus intervallis;
  271. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  272. qua propter quo nunc in motu principiorum
  273. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  274. et post haec semper simili ratione ferentur,
  275. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  276. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  277. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  278. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  279. nam neque quo possit genus ullum materiai
  280. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  281. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  282. naturam rerum mutare et vertere motus.
  283. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  284. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  285. summa tamen summa videatur stare quiete,
  286. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  287. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  288. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  289. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  290. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  291. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  292. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  293. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  294. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  295. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  296. omnia quae nobis longe confusa videntur
  297. et velut in viridi candor consistere colli.
  298. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  299. camporum complent belli simulacra cientes,
  300. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  301. aere renidescit tellus supterque virum vi
  302. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  303. icti reiectant voces ad sidera mundi
  304. et circum volitant equites mediosque repente
  305. tramittunt valido quatientes impete campos;
  306. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  307. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  308. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  309. qualia sint et quam longe distantia formis,
  310. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  311. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  312. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  313. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  314. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  315. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  316. esse pari filo similique adfecta figura.
  317. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  318. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  319. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  320. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  321. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  322. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  323. invenies tamen inter se differre figuris.
  324. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  325. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  326. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  327. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  328. turicremas propter mactatus concidit aras
  329. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  330. at mater viridis saltus orbata peragrans
  331. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  332. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  333. conspicere amissum fetum, completque querellis
  334. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  335. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  336. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  337. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  338. oblectare animum subitamque avertere curam,
  339. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  340. derivare queunt animum curaque levare;
  341. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  342. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  343. cornigeras norunt matres agnique petulci
  344. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  345. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  346. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  347. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  348. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  349. concharumque genus parili ratione videmus
  350. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  351. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  352. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  353. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  354. unius ad certam formam primordia rerum,
  355. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  356. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  357. quare fulmineus multo penetralior ignis
  358. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  359. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  360. subtilem magis e parvis constare figuris
  361. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  362. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  363. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  364. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  365. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  366. et quamvis subito per colum vina videmus
  367. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  368. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  369. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  370. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  371. inter se possint primordia singula quaeque
  372. singula per cuiusque foramina permanare.
  373. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  374. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  375. at contra taetra absinthi natura ferique
  376. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  377. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  378. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  379. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  380. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  381. proptereaque solere vias rescindere nostris
  382. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  383. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  384. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  385. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  386. horrorem constare elementis levibus aeque
  387. ac musaea mele, per chordas organici quae
  388. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  389. neu simili penetrare putes primordia forma
  390. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  391. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  392. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  393. neve bonos rerum simili constare colores
  394. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  395. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  396. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  397. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  398. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  399. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  400. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  401. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  402. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  403. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  404. titillare magis sensus quam laedere possint,
  405. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  406. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  407. dissimili dentata modo conpungere sensus
  408. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  409. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  410. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  411. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  412. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  413. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  414. semina confundunt inter se concita sensum;
  415. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  416. tute tibi partem ferias atque experiare.
  417. qua propter longe formas distare necessest
  418. principiis, varios quae possint edere sensus.
  419. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  420. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  421. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  422. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  423. prima acie constant ictus contemnere sueta
  424. et validi silices ac duri robora ferri
  425. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  426. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  427. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  428. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  429. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  430. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  431. omnia postremo quae puncto tempore cernis