De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  2. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  3. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  4. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  5. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  6. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  7. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  8. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  9. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  10. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  11. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  12. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  13. quae cum magna modis multis miranda videtur
  14. gentibus humanis regio visendaque fertur
  15. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  16. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  17. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  18. carmina quin etiam divini pectoris eius
  19. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  20. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  21. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  22. partibus egregie multis multoque minores,
  23. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  24. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  25. sanctius et multo certa ratione magis quam
  26. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  27. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  28. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  29. Primum quod motus exempto rebus inani
  30. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  31. aera solem ignem terras animalia frugis
  32. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  33. deinde quod omnino finem non esse secandis
  34. corporibus facient neque pausam stare fragori
  35. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  36. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  37. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  38. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  39. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  40. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  41. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  42. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  43. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  44. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  45. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  46. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  47. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  48. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  49. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  50. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  51. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  52. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  53. quam contra res illorum retroque putari?
  54. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  55. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  56. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  57. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  58. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  59. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  60. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  61. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  62. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  63. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  64. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  65. at primordia gignundis in rebus oportet
  66. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  67. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  68. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  69. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  70. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  71. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  72. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  73. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  74. nec cessare haec inter se mutare, meare
  75. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  76. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  77. immutabile enim quiddam superare necessest,
  78. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  79. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  80. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  81. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  82. in commutatum veniunt, constare necessest
  83. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  84. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  85. quin potius tali natura praedita quaedam
  86. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  87. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  88. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  89. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  90. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  91. aeris e terra res omnis crescere alique;
  92. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  93. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  94. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  95. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  96. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  97. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  98. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  99. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  100. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  101. ni mirum quia multa modis communia multis
  102. multarum rerum in rebus primordia mixta
  103. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  104. atque eadem magni refert primordia saepe
  105. cum quibus et quali positura contineantur
  106. et quos inter se dent motus accipiantque;
  107. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  108. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  109. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  110. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  111. multa elementa vides multis communia verbis,
  112. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  113. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  114. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  115. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  116. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  117. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  118. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  119. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  120. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  121. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  122. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  123. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  124. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  125. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  126. ex aurique putat micis consistere posse
  127. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  128. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  129. cetera consimili fingit ratione putatque.
  130. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  131. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  132. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  133. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  134. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  135. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  136. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  137. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  138. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  139. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  140. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  141. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  142. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  143. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  144. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  145. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  146. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  147. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  148. * * *
  149. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  150. esse et habere in se nervorum corpora parva
  151. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  152. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  153. ex alienigenis rebus constare putetur,
  154. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  155. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  156. si sunt in terris, terram constare necessest
  157. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  158. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  159. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  160. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  161. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  162. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  163. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  164. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  165. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  166. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  167. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  168. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  169. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  170. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  171. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  172. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  173. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  174. et latices dulcis guttas similique sapore
  175. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  176. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  177. herbarum genera et fruges frondesque videri
  178. dispertita inter terram latitare minute,
  179. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  180. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  181. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  182. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  183. verum semina multimodis inmixta latere
  184. multarum rerum in rebus communia debent.
  185. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  186. arboribus vicina cacumina summa terantur
  187. inter se validis facere id cogentibus austris,
  188. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  189. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  190. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  191. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  192. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  193. non possent ullum tempus celarier ignes,
  194. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  195. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  196. permagni referre eadem primordia saepe
  197. cum quibus et quali positura contineantur
  198. et quos inter se dent motus accipiantque,
  199. atque eadem paulo inter se mutata creare
  200. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  201. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  202. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  203. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  204. si fieri non posse putas, quin materiai
  205. corpora consimili natura praedita fingas,
  206. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  207. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  208. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  209. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  210. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  211. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  212. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  213. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  214. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  215. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  216. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  217. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  218. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  219. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  220. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  221. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  222. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  223. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  224. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  225. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  226. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  227. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  228. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  229. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  230. sed potius tali facto recreata valescat,
  231. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  232. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  233. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  234. carmine Pierio rationem exponere nostram
  235. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  236. si tibi forte animum tali ratione tenere
  237. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  238. naturam rerum, qua constet compta figura.
  239. Sed quoniam docui solidissima materiai
  240. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  241. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  242. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  243. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  244. pervideamus utrum finitum funditus omne
  245. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  246. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  247. finitumst; namque extremum debebat habere.
  248. extremum porro nullius posse videtur
  249. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  250. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  251. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  252. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  253. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  254. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  255. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  256. Praeterea si iam finitum constituatur
  257. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  258. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  259. id validis utrum contortum viribus ire
  260. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  261. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  262. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  263. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  264. cogit ut exempta concedas fine patere.
  265. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  266. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  267. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  268. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  269. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  270. fiet uti nusquam possit consistere finis
  271. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  272. Praeterea spatium summai totius omne
  273. undique si inclusum certis consisteret oris
  274. finitumque foret, iam copia materiai
  275. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  276. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  277. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  278. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  279. ex infinito iam tempore subsidendo.
  280. at nunc ni mirum requies data principiorum
  281. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  282. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  283. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  284. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  285. ex infinito cita corpora materiai.
  286. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  287. aer dissaepit collis atque aera montes,
  288. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  289. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  290. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  291. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  292. perpetuo possint aevi labentia tractu
  293. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  294. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  295. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  296. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  297. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  298. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  299. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  300. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  301. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  302. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  303. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  304. exiguum possent horai sistere tempus;
  305. nam dispulsa suo de coetu materiai
  306. copia ferretur magnum per inane soluta,
  307. sive adeo potius numquam concreta creasset
  308. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  309. nam certe neque consilio primordia rerum
  310. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  311. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  312. sed quia multa modis multis mutata per omne
  313. ex infinito vexantur percita plagis,
  314. omne genus motus et coetus experiundo
  315. tandem deveniunt in talis disposituras,
  316. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  317. et multos etiam magnos servata per annos
  318. ut semel in motus coniectast convenientis,
  319. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  320. integrent amnes et solis terra vapore
  321. fota novet fetus summissaque gens animantum
  322. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  323. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  324. ex infinito suboriri copia posset,
  325. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  326. nam vel uti privata cibo natura animantum
  327. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  328. dissolui simul ac defecit suppeditare
  329. materies aliqua ratione aversa viai.
  330. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  331. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  332. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  333. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  334. inter dum resilire tamen coguntur et una
  335. principiis rerum spatium tempusque fugai
  336. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  337. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  338. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  339. infinita opus est vis undique materiai.
  340. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  341. in medium summae quod dicunt omnia niti
  342. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  343. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  344. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  345. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  346. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  347. nitier in terraque retro requiescere posta,
  348. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  349. et simili ratione animalia suppa vagari
  350. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  351. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  352. sponte sua possint in caeli templa volare;
  353. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  354. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  355. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  356. sed vanus stolidis haec * * *
  357. amplexi quod habent perv * * *
  358. nam medium nihil esse potest * * *
  359. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  360. possit ibi quicquam consistere * * *
  361. quam quavis alia longe ratione * * *
  362. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  363. per medium, per non medium, concedere debet
  364. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  365. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  366. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  367. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  368. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  369. haud igitur possunt tali ratione teneri
  370. res in concilium medii cuppedine victae.
  371. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  372. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  373. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  374. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  375. at contra tenuis exponunt aeris auras
  376. et calidos simul a medio differrier ignis,
  377. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  378. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  379. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  380. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  381. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  382. ---
  383. ---
  384. ---
  385. ---
  386. ---
  387. ---
  388. ---
  389. ---
  390. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  391. diffugiant subito magnum per inane soluta
  392. et ne cetera consimili ratione sequantur
  393. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  394. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  395. inter permixtas rerum caelique ruinas
  396. corpora solventes abeat per inane profundum,
  397. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  398. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  399. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  400. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  401. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  402. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  403. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  404. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  405. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,