De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  2. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  3. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  4. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  5. omnis enim totum per corpus materiai
  6. copia conciri debet, concita per artus
  7. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  8. ut videas initum motus a corde creari
  9. ex animique voluntate id procedere primum,
  10. inde dari porro per totum corpus et artus.
  11. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  12. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  13. nam tum materiem totius corporis omnem
  14. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  15. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  16. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  17. pellat et invitos cogat procedere saepe
  18. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  19. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  20. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  21. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  22. et proiecta refrenatur retroque residit.
  23. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  24. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  25. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  26. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  27. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  28. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  29. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  30. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  31. id facit exiguum clinamen principiorum
  32. nec regione loci certa nec tempore certo.
  33. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  34. copia nec porro maioribus intervallis;
  35. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  36. qua propter quo nunc in motu principiorum
  37. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  38. et post haec semper simili ratione ferentur,
  39. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  40. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  41. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  42. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  43. nam neque quo possit genus ullum materiai
  44. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  45. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  46. naturam rerum mutare et vertere motus.