De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  2. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  3. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  4. incertisque locis spatio depellere paulum,
  5. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  6. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  7. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  8. nec foret offensus natus nec plaga creata
  9. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  10. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  11. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  12. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  13. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  14. avius a vera longe ratione recedit.
  15. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  16. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  17. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  18. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  19. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  20. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  21. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  22. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  23. omnia qua propter debent per inane quietum
  24. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  25. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  26. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  27. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  28. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  29. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  30. obliquos videamur et id res vera refutet.
  31. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  32. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  33. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  34. sed nihil omnino recta regione viai
  35. declinare quis est qui possit cernere sese?
  36. Denique si semper motu conectitur omnis
  37. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  38. nec declinando faciunt primordia motus
  39. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  40. ex infinito ne causam causa sequatur,
  41. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  42. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  43. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  44. declinamus item motus nec tempore certo
  45. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  46. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas