De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  2. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  3. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  4. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  5. nec domus argento fulget auroque renidet
  6. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  7. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  8. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  9. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  10. praesertim cum tempestas adridet et anni
  11. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  12. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  13. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  14. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  15. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  16. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  17. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  18. si non forte tuas legiones per loca campi
  19. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  20. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  21. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  22. his tibi tum rebus timefactae religiones
  23. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  24. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  25. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  26. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  27. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  28. audacterque inter reges rerumque potentis
  29. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  30. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  31. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  32. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  33. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  34. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  35. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  36. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  37. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  38. non radii solis neque lucida tela diei
  39. discutiant, sed naturae species ratioque.
  40. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  41. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  42. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  43. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  44. expediam: tu te dictis praebere memento.
  45. nam certe non inter se stipata cohaeret
  46. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  47. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  48. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  49. cum tamen incolumis videatur summa manere
  50. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  51. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  52. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  53. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  54. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  55. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  56. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  57. et quasi cursores vitai lampada tradunt.