De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  2. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  3. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  4. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  5. at contra tenuis exponunt aeris auras
  6. et calidos simul a medio differrier ignis,
  7. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  8. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  9. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  10. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  11. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  12. ---
  13. ---
  14. ---
  15. ---
  16. ---
  17. ---
  18. ---
  19. ---
  20. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  21. diffugiant subito magnum per inane soluta
  22. et ne cetera consimili ratione sequantur
  23. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  24. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  25. inter permixtas rerum caelique ruinas
  26. corpora solventes abeat per inane profundum,
  27. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  28. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  29. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  30. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  31. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  32. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  33. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  34. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  35. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint