De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iucundo sensu cura semota metuque?
  2. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  3. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  4. delicias quoque uti multas substernere possint
  5. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  6. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  7. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  8. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  9. nec domus argento fulget auroque renidet
  10. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  11. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  12. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  13. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  14. praesertim cum tempestas adridet et anni
  15. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  16. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  17. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  18. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  19. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  20. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  21. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  22. si non forte tuas legiones per loca campi
  23. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  24. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  25. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  26. his tibi tum rebus timefactae religiones
  27. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  28. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  29. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  30. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  31. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  32. audacterque inter reges rerumque potentis
  33. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  34. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  35. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  36. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  37. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  38. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  39. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  40. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  45. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  46. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  47. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  48. expediam: tu te dictis praebere memento.
  49. nam certe non inter se stipata cohaeret
  50. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  51. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  52. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  53. cum tamen incolumis videatur summa manere
  54. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  55. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  56. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  57. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  58. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  59. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  60. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  61. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  62. Si cessare putas rerum primordia posse
  63. cessandoque novos rerum progignere motus,
  64. avius a vera longe ratione vagaris.
  65. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  66. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  67. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  68. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  69. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  70. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  71. et quo iactari magis omnia materiai
  72. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  73. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  74. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  75. inmensumque patere in cunctas undique partis
  76. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  77. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  78. reddita corporibus primis per inane profundum,
  79. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  80. partim intervallis magnis confulta resultant,
  81. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  82. et quae cumque magis condenso conciliatu
  83. exiguis intervallis convecta resultant,
  84. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  85. haec validas saxi radices et fera ferri
  86. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  87. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  88. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  89. in magnis intervallis; haec aera rarum
  90. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  91. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  92. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  93. consociare etiam motus potuere recepta.
  94. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  95. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  96. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  97. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  98. multa minuta modis multis per inane videbis
  99. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  100. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  101. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  102. conciliis et discidiis exercita crebris;
  103. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  104. quale sit in magno iactari semper inani.
  105. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  106. exemplare dare et vestigia notitiai.
  107. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  108. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  109. quod tales turbae motus quoque materiai
  110. significant clandestinos caecosque subesse.
  111. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  112. commutare viam retroque repulsa reverti
  113. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  114. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  115. prima moventur enim per se primordia rerum,
  116. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  117. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  118. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  119. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  120. sic a principiis ascendit motus et exit
  121. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  122. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  123. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  124. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  125. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  126. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  127. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  128. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  129. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  130. convestire sua perfundens omnia luce,
  131. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  132. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  133. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  134. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  135. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  136. sed complexa meant inter se conque globata;
  137. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  138. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  139. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  140. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  141. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  142. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  143. debent ni mirum praecellere mobilitate
  144. et multo citius ferri quam lumina solis
  145. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  146. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  147. * * *
  148. nec persectari primordia singula quaeque,
  149. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  150. At quidam contra haec, ignari materiai,
  151. naturam non posse deum sine numine reddunt
  152. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  153. tempora mutare annorum frugesque creare
  154. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  155. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  156. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  157. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  158. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  159. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  160. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  161. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  162. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  163. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  164. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  165. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  166. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  167. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  168. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  169. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  170. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  171. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  172. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  173. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  174. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  175. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  176. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  177. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  178. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  179. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  180. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  181. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  182. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  183. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  184. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  185. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  186. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  187. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  188. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  189. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  190. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  191. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  192. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  193. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  194. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  195. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  196. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  197. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  198. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  199. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  200. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  201. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  202. incertisque locis spatio depellere paulum,
  203. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  204. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  205. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  206. nec foret offensus natus nec plaga creata
  207. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  208. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  209. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  210. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  211. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  212. avius a vera longe ratione recedit.
  213. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  214. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  215. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  216. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  217. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  218. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  219. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  220. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  221. omnia qua propter debent per inane quietum
  222. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  223. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  224. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  225. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  226. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  227. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  228. obliquos videamur et id res vera refutet.
  229. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  230. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  231. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  232. sed nihil omnino recta regione viai
  233. declinare quis est qui possit cernere sese?
  234. Denique si semper motu conectitur omnis
  235. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  236. nec declinando faciunt primordia motus
  237. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  238. ex infinito ne causam causa sequatur,
  239. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  240. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  241. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  242. declinamus item motus nec tempore certo
  243. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  244. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  245. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  246. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  247. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  248. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  249. omnis enim totum per corpus materiai
  250. copia conciri debet, concita per artus
  251. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  252. ut videas initum motus a corde creari
  253. ex animique voluntate id procedere primum,
  254. inde dari porro per totum corpus et artus.
  255. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  256. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  257. nam tum materiem totius corporis omnem
  258. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  259. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  260. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  261. pellat et invitos cogat procedere saepe
  262. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  263. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  264. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  265. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  266. et proiecta refrenatur retroque residit.
  267. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  268. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  269. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  270. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  271. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  272. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  273. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  274. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  275. id facit exiguum clinamen principiorum
  276. nec regione loci certa nec tempore certo.
  277. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  278. copia nec porro maioribus intervallis;
  279. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  280. qua propter quo nunc in motu principiorum
  281. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  282. et post haec semper simili ratione ferentur,
  283. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  284. condicione et erunt et crescent vique valebunt,