De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  2. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  3. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  4. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  5. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  6. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  7. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  8. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  9. * * *
  10. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  11. esse et habere in se nervorum corpora parva
  12. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  13. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  14. ex alienigenis rebus constare putetur,
  15. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  16. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  17. si sunt in terris, terram constare necessest
  18. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  19. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  20. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  21. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  22. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  23. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  24. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  25. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  26. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  27. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  28. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  29. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  30. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  31. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  32. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  33. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  34. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  35. et latices dulcis guttas similique sapore
  36. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  37. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  38. herbarum genera et fruges frondesque videri
  39. dispertita inter terram latitare minute,
  40. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  41. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  42. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  43. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  44. verum semina multimodis inmixta latere
  45. multarum rerum in rebus communia debent.
  46. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  47. arboribus vicina cacumina summa terantur
  48. inter se validis facere id cogentibus austris,
  49. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  50. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  51. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  52. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  53. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  54. non possent ullum tempus celarier ignes,
  55. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  56. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  57. permagni referre eadem primordia saepe
  58. cum quibus et quali positura contineantur
  59. et quos inter se dent motus accipiantque,
  60. atque eadem paulo inter se mutata creare
  61. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  62. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  63. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  64. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  65. si fieri non posse putas, quin materiai
  66. corpora consimili natura praedita fingas,
  67. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  68. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  69. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  70. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  71. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  72. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  73. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  74. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  75. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  76. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  77. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  78. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  79. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  80. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  81. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  82. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  83. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  84. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  85. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  86. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  87. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  88. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  89. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  90. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  91. sed potius tali facto recreata valescat,
  92. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  93. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  94. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  95. carmine Pierio rationem exponere nostram
  96. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  97. si tibi forte animum tali ratione tenere
  98. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  99. naturam rerum, qua constet compta figura.
  100. Sed quoniam docui solidissima materiai
  101. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  102. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  103. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  104. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  105. pervideamus utrum finitum funditus omne
  106. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  107. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  108. finitumst; namque extremum debebat habere.
  109. extremum porro nullius posse videtur
  110. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  111. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  112. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  113. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  114. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  115. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  116. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  117. Praeterea si iam finitum constituatur
  118. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  119. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  120. id validis utrum contortum viribus ire
  121. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  122. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  123. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  124. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  125. cogit ut exempta concedas fine patere.
  126. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  127. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  128. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  129. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  130. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  131. fiet uti nusquam possit consistere finis
  132. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  133. Praeterea spatium summai totius omne
  134. undique si inclusum certis consisteret oris
  135. finitumque foret, iam copia materiai
  136. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  137. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  138. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  139. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  140. ex infinito iam tempore subsidendo.
  141. at nunc ni mirum requies data principiorum
  142. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  143. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  144. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  145. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  146. ex infinito cita corpora materiai.
  147. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  148. aer dissaepit collis atque aera montes,
  149. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  150. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  151. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  152. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  153. perpetuo possint aevi labentia tractu
  154. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  155. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  156. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  157. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  158. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  159. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  160. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  161. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  162. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  163. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  164. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  165. exiguum possent horai sistere tempus;
  166. nam dispulsa suo de coetu materiai
  167. copia ferretur magnum per inane soluta,
  168. sive adeo potius numquam concreta creasset
  169. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  170. nam certe neque consilio primordia rerum
  171. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  172. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  173. sed quia multa modis multis mutata per omne
  174. ex infinito vexantur percita plagis,
  175. omne genus motus et coetus experiundo
  176. tandem deveniunt in talis disposituras,
  177. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  178. et multos etiam magnos servata per annos
  179. ut semel in motus coniectast convenientis,
  180. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  181. integrent amnes et solis terra vapore
  182. fota novet fetus summissaque gens animantum
  183. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  184. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  185. ex infinito suboriri copia posset,
  186. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  187. nam vel uti privata cibo natura animantum
  188. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  189. dissolui simul ac defecit suppeditare
  190. materies aliqua ratione aversa viai.
  191. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  192. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  193. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  194. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  195. inter dum resilire tamen coguntur et una
  196. principiis rerum spatium tempusque fugai
  197. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  198. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  199. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  200. infinita opus est vis undique materiai.
  201. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  202. in medium summae quod dicunt omnia niti
  203. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  204. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  205. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  206. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  207. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  208. nitier in terraque retro requiescere posta,
  209. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  210. et simili ratione animalia suppa vagari
  211. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  212. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  213. sponte sua possint in caeli templa volare;
  214. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  215. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  216. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  217. sed vanus stolidis haec * * *
  218. amplexi quod habent perv * * *
  219. nam medium nihil esse potest * * *
  220. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  221. possit ibi quicquam consistere * * *
  222. quam quavis alia longe ratione * * *
  223. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  224. per medium, per non medium, concedere debet
  225. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  226. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  227. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  228. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  229. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  230. haud igitur possunt tali ratione teneri
  231. res in concilium medii cuppedine victae.
  232. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  233. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  234. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  235. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  236. at contra tenuis exponunt aeris auras
  237. et calidos simul a medio differrier ignis,
  238. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  239. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  240. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  241. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  242. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  243. ---
  244. ---
  245. ---
  246. ---
  247. ---
  248. ---
  249. ---
  250. ---
  251. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  252. diffugiant subito magnum per inane soluta
  253. et ne cetera consimili ratione sequantur
  254. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  255. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  256. inter permixtas rerum caelique ruinas
  257. corpora solventes abeat per inane profundum,
  258. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  259. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  260. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  261. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  262. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  263. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  264. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  265. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  266. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur