De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  2. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  3. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  4. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  5. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  6. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  7. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  8. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  9. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  10. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  11. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  12. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  13. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  14. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  15. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  16. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  17. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  18. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  19. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  20. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  21. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  22. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  23. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  24. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  25. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  26. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  27. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  28. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  29. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  30. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  31. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  32. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  33. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  34. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  35. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  36. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  37. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  38. incertisque locis spatio depellere paulum,
  39. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  40. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  41. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  42. nec foret offensus natus nec plaga creata
  43. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  44. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  45. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  46. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  47. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  48. avius a vera longe ratione recedit.
  49. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  50. haec pro ponderibus casus celerare necessest