De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prima moventur enim per se primordia rerum,
  2. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  3. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  4. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  5. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  6. sic a principiis ascendit motus et exit
  7. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  8. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  9. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  10. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  11. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  12. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  13. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  14. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  15. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  16. convestire sua perfundens omnia luce,
  17. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  18. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  19. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  20. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  21. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  22. sed complexa meant inter se conque globata;
  23. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  24. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  25. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  26. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  27. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  28. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  29. debent ni mirum praecellere mobilitate
  30. et multo citius ferri quam lumina solis
  31. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  32. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  33. * * *
  34. nec persectari primordia singula quaeque,
  35. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  36. At quidam contra haec, ignari materiai,
  37. naturam non posse deum sine numine reddunt
  38. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  39. tempora mutare annorum frugesque creare
  40. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  41. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  42. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  43. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  44. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  45. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  46. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  47. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  48. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  49. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  50. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.