De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  2. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  3. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  4. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  5. debent ni mirum praecellere mobilitate
  6. et multo citius ferri quam lumina solis
  7. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  8. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  9. * * *
  10. nec persectari primordia singula quaeque,
  11. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  12. At quidam contra haec, ignari materiai,
  13. naturam non posse deum sine numine reddunt
  14. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  15. tempora mutare annorum frugesque creare
  16. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  17. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  18. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  19. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  20. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  21. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  22. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  23. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  24. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  25. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  26. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  27. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  28. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  29. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  30. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  31. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  32. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  33. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  34. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  35. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  36. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  37. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  38. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  39. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  40. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  41. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  42. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  43. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  44. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  45. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  46. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  47. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  48. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  49. aeris expressae sursum succedere, quamquam