De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  2. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  3. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  4. consociare etiam motus potuere recepta.
  5. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  6. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  7. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  8. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  9. multa minuta modis multis per inane videbis
  10. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  11. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  12. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  13. conciliis et discidiis exercita crebris;
  14. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  15. quale sit in magno iactari semper inani.
  16. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  17. exemplare dare et vestigia notitiai.
  18. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  19. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  20. quod tales turbae motus quoque materiai
  21. significant clandestinos caecosque subesse.
  22. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  23. commutare viam retroque repulsa reverti
  24. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  25. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  26. prima moventur enim per se primordia rerum,
  27. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  28. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  29. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  30. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  31. sic a principiis ascendit motus et exit
  32. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  33. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  34. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  35. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  36. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  37. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  38. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  39. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  40. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  41. convestire sua perfundens omnia luce,
  42. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  43. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  44. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  45. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  46. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  47. sed complexa meant inter se conque globata;
  48. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  49. officiuntur, uti cogantur tardius ire.