De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  2. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  3. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  4. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  5. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  6. sint genere. in primis animalibus indice mente
  7. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  8. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  9. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  10. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  11. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  12. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  13. quando quidem vitae depactus terminus alte
  14. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  15. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  16. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  17. libera continuo, dominis privata superbis,
  18. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  19. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  20. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  21. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  22. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  23. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  24. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  25. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  26. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  27. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  28. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  29. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  30. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  31. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  32. primigenum maris et terrae solisque coortum
  33. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  34. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  35. unde mare et terrae possent augescere et unde
  36. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  37. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  38. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  39. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  40. umor ad umorem, terreno corpore terra
  41. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  42. donique ad extremum crescendi perfica finem
  43. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  44. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  45. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  46. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  47. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  48. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  49. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  50. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  51. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  52. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  53. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  54. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  55. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  56. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  57. inde minutatim vires et robur adultum
  58. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  59. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  60. et quo latior est, in cunctas undique partis
  61. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  62. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  63. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  64. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  65. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  66. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  67. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  68. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  69. corpora conficere et plagis infesta domare.
  70. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  71. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;