De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magnarum rerum fierent exordia semper,
  2. terrai maris et caeli generisque animantum.
  3. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  4. esse alios alibi congressus materiai,
  5. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  6. Praeterea cum materies est multa parata,
  7. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  8. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  9. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  10. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  11. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  12. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  13. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  14. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  15. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  16. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  17. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  18. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  19. sint genere. in primis animalibus indice mente
  20. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  21. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  22. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  23. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  24. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  25. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  26. quando quidem vitae depactus terminus alte
  27. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  28. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  29. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  30. libera continuo, dominis privata superbis,
  31. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  32. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  33. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  34. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  35. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  36. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  37. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  38. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  39. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  40. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  41. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  42. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  43. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  44. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  45. primigenum maris et terrae solisque coortum
  46. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  47. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  48. unde mare et terrae possent augescere et unde
  49. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  50. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  51. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  52. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  53. umor ad umorem, terreno corpore terra
  54. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  55. donique ad extremum crescendi perfica finem
  56. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  57. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  58. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  59. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  60. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  61. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  62. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  63. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  64. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  65. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  66. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  67. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  68. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  69. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  70. inde minutatim vires et robur adultum
  71. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  72. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  73. et quo latior est, in cunctas undique partis
  74. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  75. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  76. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  77. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  78. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  79. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  80. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  81. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  82. corpora conficere et plagis infesta domare.
  83. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  84. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  85. omnia debet enim cibus integrare novando
  86. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  87. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  88. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  89. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  90. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  91. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  92. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  93. aurea de caelo demisit funis in arva
  94. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  95. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  96. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  97. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  98. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  99. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,