De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc ni mirum requies data principiorum
  2. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  3. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  4. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  5. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  6. ex infinito cita corpora materiai.
  7. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  8. aer dissaepit collis atque aera montes,
  9. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  10. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  11. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  12. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  13. perpetuo possint aevi labentia tractu
  14. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  15. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  16. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  17. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  18. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  19. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  20. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  21. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  22. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  23. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  24. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  25. exiguum possent horai sistere tempus;
  26. nam dispulsa suo de coetu materiai
  27. copia ferretur magnum per inane soluta,
  28. sive adeo potius numquam concreta creasset
  29. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  30. nam certe neque consilio primordia rerum
  31. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  32. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  33. sed quia multa modis multis mutata per omne
  34. ex infinito vexantur percita plagis,
  35. omne genus motus et coetus experiundo
  36. tandem deveniunt in talis disposituras,
  37. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  38. et multos etiam magnos servata per annos
  39. ut semel in motus coniectast convenientis,
  40. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  41. integrent amnes et solis terra vapore
  42. fota novet fetus summissaque gens animantum
  43. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  44. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  45. ex infinito suboriri copia posset,
  46. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  47. nam vel uti privata cibo natura animantum
  48. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  49. dissolui simul ac defecit suppeditare
  50. materies aliqua ratione aversa viai.
  51. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  52. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  53. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  54. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  55. inter dum resilire tamen coguntur et una
  56. principiis rerum spatium tempusque fugai
  57. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  58. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  59. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  60. infinita opus est vis undique materiai.
  61. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  62. in medium summae quod dicunt omnia niti