De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  2. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  3. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  4. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  5. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  6. nitier in terraque retro requiescere posta,
  7. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  8. et simili ratione animalia suppa vagari
  9. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  10. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  11. sponte sua possint in caeli templa volare;
  12. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  13. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  14. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  15. sed vanus stolidis haec * * *
  16. amplexi quod habent perv * * *
  17. nam medium nihil esse potest * * *
  18. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  19. possit ibi quicquam consistere * * *
  20. quam quavis alia longe ratione * * *
  21. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  22. per medium, per non medium, concedere debet
  23. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  24. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  25. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  26. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  27. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  28. haud igitur possunt tali ratione teneri
  29. res in concilium medii cuppedine victae.
  30. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  31. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  32. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  33. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  34. at contra tenuis exponunt aeris auras
  35. et calidos simul a medio differrier ignis,
  36. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  37. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  38. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  39. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  40. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  41. ---
  42. ---
  43. ---
  44. ---
  45. ---
  46. ---
  47. ---
  48. ---
  49. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  50. diffugiant subito magnum per inane soluta
  51. et ne cetera consimili ratione sequantur
  52. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  53. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  54. inter permixtas rerum caelique ruinas
  55. corpora solventes abeat per inane profundum,
  56. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  57. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  58. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  59. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  60. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  61. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  62. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca