De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  2. ex infinito iam tempore subsidendo.
  3. at nunc ni mirum requies data principiorum
  4. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  5. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  6. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  7. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  8. ex infinito cita corpora materiai.
  9. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  10. aer dissaepit collis atque aera montes,
  11. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  12. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  13. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  14. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  15. perpetuo possint aevi labentia tractu
  16. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  17. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  18. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  19. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  20. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  21. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  22. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  23. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  24. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  25. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  26. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  27. exiguum possent horai sistere tempus;
  28. nam dispulsa suo de coetu materiai
  29. copia ferretur magnum per inane soluta,
  30. sive adeo potius numquam concreta creasset
  31. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  32. nam certe neque consilio primordia rerum
  33. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  34. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  35. sed quia multa modis multis mutata per omne
  36. ex infinito vexantur percita plagis,
  37. omne genus motus et coetus experiundo
  38. tandem deveniunt in talis disposituras,
  39. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  40. et multos etiam magnos servata per annos
  41. ut semel in motus coniectast convenientis,
  42. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  43. integrent amnes et solis terra vapore
  44. fota novet fetus summissaque gens animantum
  45. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  46. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  47. ex infinito suboriri copia posset,
  48. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  49. nam vel uti privata cibo natura animantum
  50. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  51. dissolui simul ac defecit suppeditare
  52. materies aliqua ratione aversa viai.
  53. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  54. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  55. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  56. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  57. inter dum resilire tamen coguntur et una
  58. principiis rerum spatium tempusque fugai
  59. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  60. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  61. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  62. infinita opus est vis undique materiai.
  63. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  64. in medium summae quod dicunt omnia niti
  65. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  66. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  67. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  68. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  69. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  70. nitier in terraque retro requiescere posta,
  71. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;