De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  2. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  3. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  4. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  5. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  6. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  7. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  8. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  9. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  10. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  11. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  12. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  13. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  14. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  15. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  16. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  17. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  18. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  19. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  20. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  21. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  22. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  23. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  24. sed potius tali facto recreata valescat,
  25. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  26. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  27. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  28. carmine Pierio rationem exponere nostram
  29. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  30. si tibi forte animum tali ratione tenere
  31. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  32. naturam rerum, qua constet compta figura.
  33. Sed quoniam docui solidissima materiai
  34. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  35. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  36. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  37. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  38. pervideamus utrum finitum funditus omne
  39. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  40. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  41. finitumst; namque extremum debebat habere.
  42. extremum porro nullius posse videtur
  43. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  44. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  45. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  46. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  47. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  48. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  49. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  50. Praeterea si iam finitum constituatur
  51. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  52. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  53. id validis utrum contortum viribus ire
  54. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  55. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  56. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  57. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  58. cogit ut exempta concedas fine patere.
  59. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  60. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  61. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  62. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  63. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  64. fiet uti nusquam possit consistere finis
  65. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  66. Praeterea spatium summai totius omne
  67. undique si inclusum certis consisteret oris
  68. finitumque foret, iam copia materiai
  69. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  70. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  71. nec foret omnino caelum neque lumina solis,