De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  2. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  3. tantum religio potuit suadere malorum.
  4. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  5. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  6. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  7. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  8. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  9. et merito; nam si certam finem esse viderent
  10. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  11. religionibus atque minis obsistere vatum.
  12. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  13. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  14. ignoratur enim quae sit natura animai,
  15. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  16. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  17. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  18. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  19. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  20. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  21. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  22. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  23. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  24. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  25. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  26. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  27. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  28. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  29. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  30. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  31. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  32. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  33. unde anima atque animi constet natura videndum,
  34. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  35. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  36. cernere uti videamur eos audireque coram,
  37. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  38. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  39. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  40. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  41. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  42. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  43. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  44. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  45. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  46. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  47. res quibus occultas penitus convisere possis.
  48. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  49. non radii solis neque lucida tela diei