De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  2. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  3. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  4. fiet uti nusquam possit consistere finis
  5. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  6. Praeterea spatium summai totius omne
  7. undique si inclusum certis consisteret oris
  8. finitumque foret, iam copia materiai
  9. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  10. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  11. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  12. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  13. ex infinito iam tempore subsidendo.
  14. at nunc ni mirum requies data principiorum
  15. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  16. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  17. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  18. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  19. ex infinito cita corpora materiai.
  20. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  21. aer dissaepit collis atque aera montes,
  22. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  23. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  24. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  25. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  26. perpetuo possint aevi labentia tractu
  27. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  28. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  29. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  30. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  31. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  32. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  33. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  34. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  35. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  36. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  37. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  38. exiguum possent horai sistere tempus;
  39. nam dispulsa suo de coetu materiai
  40. copia ferretur magnum per inane soluta,
  41. sive adeo potius numquam concreta creasset
  42. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  43. nam certe neque consilio primordia rerum
  44. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  45. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  46. sed quia multa modis multis mutata per omne
  47. ex infinito vexantur percita plagis,
  48. omne genus motus et coetus experiundo
  49. tandem deveniunt in talis disposituras,
  50. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  51. et multos etiam magnos servata per annos
  52. ut semel in motus coniectast convenientis,
  53. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  54. integrent amnes et solis terra vapore
  55. fota novet fetus summissaque gens animantum
  56. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  57. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  58. ex infinito suboriri copia posset,
  59. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  60. nam vel uti privata cibo natura animantum
  61. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  62. dissolui simul ac defecit suppeditare
  63. materies aliqua ratione aversa viai.
  64. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  65. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  66. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  67. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  68. inter dum resilire tamen coguntur et una
  69. principiis rerum spatium tempusque fugai
  70. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  71. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  72. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  73. infinita opus est vis undique materiai.
  74. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  75. in medium summae quod dicunt omnia niti
  76. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  77. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  78. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  79. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  80. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  81. nitier in terraque retro requiescere posta,
  82. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  83. et simili ratione animalia suppa vagari
  84. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  85. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  86. sponte sua possint in caeli templa volare;