De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  2. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  3. verum semina multimodis inmixta latere
  4. multarum rerum in rebus communia debent.
  5. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  6. arboribus vicina cacumina summa terantur
  7. inter se validis facere id cogentibus austris,
  8. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  9. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  10. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  11. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  12. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  13. non possent ullum tempus celarier ignes,
  14. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  15. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  16. permagni referre eadem primordia saepe
  17. cum quibus et quali positura contineantur
  18. et quos inter se dent motus accipiantque,
  19. atque eadem paulo inter se mutata creare
  20. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  21. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  22. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  23. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  24. si fieri non posse putas, quin materiai
  25. corpora consimili natura praedita fingas,
  26. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  27. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  28. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  29. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  30. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  31. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  32. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  33. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  34. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  35. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  36. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  37. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  38. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  39. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  40. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  41. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  42. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  43. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  44. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  45. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  46. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  47. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  48. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  49. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  50. sed potius tali facto recreata valescat,
  51. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  52. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  53. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  54. carmine Pierio rationem exponere nostram
  55. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  56. si tibi forte animum tali ratione tenere
  57. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  58. naturam rerum, qua constet compta figura.
  59. Sed quoniam docui solidissima materiai
  60. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  61. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  62. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  63. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  64. pervideamus utrum finitum funditus omne
  65. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  66. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  67. finitumst; namque extremum debebat habere.
  68. extremum porro nullius posse videtur
  69. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  70. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  71. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  72. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  73. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  74. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  75. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  76. Praeterea si iam finitum constituatur
  77. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  78. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  79. id validis utrum contortum viribus ire
  80. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  81. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  82. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  83. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  84. cogit ut exempta concedas fine patere.
  85. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  86. quo minus quo missum est veniat finique locet se,