De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  2. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  3. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  4. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  5. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  6. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  7. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  8. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  9. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  10. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  11. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  12. sed potius tali facto recreata valescat,
  13. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  14. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  15. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  16. carmine Pierio rationem exponere nostram
  17. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  18. si tibi forte animum tali ratione tenere
  19. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  20. naturam rerum, qua constet compta figura.
  21. Sed quoniam docui solidissima materiai
  22. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  23. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  24. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  25. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  26. pervideamus utrum finitum funditus omne
  27. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  28. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  29. finitumst; namque extremum debebat habere.
  30. extremum porro nullius posse videtur
  31. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  32. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  33. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  34. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  35. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  36. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  37. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  38. Praeterea si iam finitum constituatur
  39. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  40. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  41. id validis utrum contortum viribus ire
  42. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  43. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  44. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  45. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  46. cogit ut exempta concedas fine patere.
  47. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  48. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  49. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  50. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  51. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  52. fiet uti nusquam possit consistere finis
  53. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  54. Praeterea spatium summai totius omne
  55. undique si inclusum certis consisteret oris
  56. finitumque foret, iam copia materiai
  57. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  58. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  59. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  60. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  61. ex infinito iam tempore subsidendo.
  62. at nunc ni mirum requies data principiorum
  63. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  64. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  65. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  66. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  67. ex infinito cita corpora materiai.
  68. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  69. aer dissaepit collis atque aera montes,
  70. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  71. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  72. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  73. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  74. perpetuo possint aevi labentia tractu
  75. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  76. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  77. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  78. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  79. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  80. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  81. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  82. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  83. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  84. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  85. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  86. exiguum possent horai sistere tempus;
  87. nam dispulsa suo de coetu materiai
  88. copia ferretur magnum per inane soluta,
  89. sive adeo potius numquam concreta creasset
  90. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  91. nam certe neque consilio primordia rerum
  92. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  93. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  94. sed quia multa modis multis mutata per omne
  95. ex infinito vexantur percita plagis,
  96. omne genus motus et coetus experiundo
  97. tandem deveniunt in talis disposituras,
  98. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  99. et multos etiam magnos servata per annos
  100. ut semel in motus coniectast convenientis,
  101. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  102. integrent amnes et solis terra vapore
  103. fota novet fetus summissaque gens animantum
  104. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  105. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  106. ex infinito suboriri copia posset,
  107. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  108. nam vel uti privata cibo natura animantum
  109. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  110. dissolui simul ac defecit suppeditare
  111. materies aliqua ratione aversa viai.
  112. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  113. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  114. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  115. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  116. inter dum resilire tamen coguntur et una
  117. principiis rerum spatium tempusque fugai
  118. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  119. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  120. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  121. infinita opus est vis undique materiai.
  122. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  123. in medium summae quod dicunt omnia niti
  124. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  125. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  126. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  127. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  128. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  129. nitier in terraque retro requiescere posta,
  130. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  131. et simili ratione animalia suppa vagari
  132. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  133. reccidere inferiora magis quam corpora nostra